Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

Ticiam vádit superius, et ín loco Nogewrem .vocato transit Ticiam ad partém meridionalem, et venit ad quoddam nemus quod per omnia meum est; abhinc vádit ad Rakamoz, ubi facit tres metas terreas, et inde cadit ad magnam viam _Zoloch, per quam proceditur versus Kuurew, vsque dum Tyza et Budrug in unum coniunguntur; et ibi Tiza cedit miclii per omnia a Nogewrem incipiente ab utraque parte, usque dum cadit ad Budrug. Do et terram in Bekech, cum duode­cim mansionibus libertinorum, et cum duobus aratris et man­sibus seruorum. Marchia mater incipit ab oriente cum Za­karia usque ad aceruum Sumug, tendens ad tres valles; inde ad villám Cosme vsque ad salsatas aquas; inde vero ad magnum montem, iuxta quem a dextra parte est acer­uus, et dirigitur ad magnam viam, vsque ad supradictam marchiam cum Zakaria. Hanc terram Dux Magnus dedit, et ego monasterio; pristaldus Apa filius Cbyclia, pristaldus vero Stepliani Byhoriensis Comitis Yde, pristaldus meus Fy­gudy. Do predium Damarad, et in eo quatuordecim familias Monasterio, vt portent asseres ad chopericndum monaste­rium. Do predium Prouod cum omnibus necessarijs; do et predium Suruk cum capella Sancti Martini. Sunt autem ibi Hungarij, quorum maior nomine Micbael; di.sposui eos, vt det unusquisque de domo sua unam idriam mellis; quo au­tem anno necesse erit, monasterio dent asseres vice mellis cum curru. Do et predium Zekeres, in eo populum michi pertinentem, qui bini serviant quolibet mense, et quocunque vádit Abbas ; secum pergant in equis. Do et predium Leve­luky, cum omnibus que micbi pertinent ibi. Do predium Cka­barakusa cum sex vinitoribus; predium Gubach cum septem piscatoribus, et cum insula in Danobio existente, cum tribus aratris et tribus servis. Do predium Nywyg ad quinque ara­tra cum aratoribus. Do predium Zalda, cuius marchia incipit a Ticia usque ad quatuor monticulos. Do predium Ladan ad septem aratra cum quinque piscinis; do predium Scegholm cum omnibus rebus Monasterio. Disposui obsequiatores, quorum hoc erit servicium: Quolibet anno dent duos boues; quatuor cubulos de vino, quam dedi vineam cum vunitore; vnusquisque quatuor cubulos cerevisie, X panes, I gallinam, sed duo mansus simul vi^am anserem. Disposuit et mea filia

Next

/
Oldalképek
Tartalom