Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
iterato nubere uoluerit, et orplianos deseiere, de rebus orphanorum nihil omnino sibi uendicet, nisi tantum congrua Bibi uestimenta. Item de v id u is. SI AUTEM uidua sine prole remanserit, et se innuptam in sua uiduitate permanere promiserit, uolumus, ut potestatem habeat omnium bonorum suorum, et quidquid uelit inde facere, faciat. Post obitum autem eius eadem bona ad suos redeant pjirentesmariti, si parentes habét ; sin autem Rex sit heres. XXVII. De raptu pu ellarum. Sl QVIS militum impudicicia fedatus puellam aliquam sine concessione parentum sibi in uxorem rapuerit, decreuimus puellam parentibus reddi, etiamsi ab illo aliqua uis sibi illata sít; et raptor X soluat iuueucos pro raptu, licet postea reconcilietur parentibus puelle. Si uero pauper quis hoc vulgáris agere agreditur, componat raptum V iuuencis. XXVIII De fornieatoribus cum ancillis altér ius. VT LIBERI suam custodiant libertatem incontaminatam, volumus illis ponere ca utionem. Quisquis transgrediens fornicatur cum ancilla alterius, sciat se reum criminis, et pro eodem crimine imprimis decoriari. Si uero secundo cum eadem fornicatus fuerit, iterum decorietur ac depiletur. Si autem tercio, sit seruus pariter cum ancilla, aut redimet se. Si autem ancilla conceperit de eo; et parere nopotuerit, sed in partu moritur, componat eandem cum alia ancilla. De seruorum íornicatione. SERUUS quoque alterius si cum ancilla alterius fornicatur, decorietur ac depiletur ; et si ancilla de eo conceperit et in partu moritur, seruus venumdetur, ac dimidia pars pretii seniori ancille detur, altéra pars uero seniori serui remaneat. XXIX. Dehisquipetuntsibi ancillas in uxores VT NEMO eorum, qui liberó censentur notnine, cuiquam quid iniurie facere audeat, terrorem et cautionem imposuimus, quia in hoc Regali Concilio decretum est, ut si quis liber connubium ancille alterius scieute domino ancille elegerit, perdita libertatis sue industria perpetuus efficiatur seruus.