Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

et incontaminata per omnia maneat, tam inter maiores natu quam inter minores, cuiuscunque conditionis sunt, interdixi­mus omnino, ut nullus ad ledeudum aliquem euaginet gladium. Quod si quis posthac stimulis sue audaeie taetus temptave­rit, eodem iuguletur gladio. XVII. De periuris. Si quis ualentium üde comrna­culatus, corde pollutus, iuramento coníracto periurio addictus invenietur, perditus manu periurium luat, aut cum quinqua­ginta iuvencis manum redimat. Si vero wlgaris periurus ex­titerit, manu amputata punietur, aut XII iuvencis redimetur, et ieiunet ut canones mandant. XVIII. D e 1 i b e r t i s. SI QVIS misericordia ductus proprios seruos et ancillas libertate feriauerit cum testimonio, decreuimus, ut post obitum eius nemo inuidia tactus in serui­tutem eos audeat reducere. Si autem libertatem promiserit, et morte inpediente non testiíicatus í'uerit, habeat mulier il­lius uidua et fílii potestatem hanc eandem libertatem testifi­cari, et agapen facere pro redemptione animae sui maritf qualitercunque uelit. XIX. De conuentu ad ecelesiam, et dehis qui murmurant vei locuntur hora missé. SI QVI ad ecclesiam uenientes ad audiendum Divinum officium, et ibidem hora solemnitatis missarum inter se murmurant, et caeteros inquietant, exponentes íabulas otiosas, et non inten­dentes Diuinas lectiones cum ecclesiastico nutrimento; si maiores sunt, increpati cum dedecore expellantur de ecclesia, si uero minores vei wlgares, in atrio ecclesie pro tanta te­meritate coram omnibus ligentur, e: corripiantur flagellis ac cesura capillorum. XX. De non recipiendis seruisvelancil* lisin accusationem vei testimonium super dominos vei dominas. VT GENS huius monarchie ab omni incursu et accusatione seruorum et ancillarum rc­mota et quieta maneat, secundum decretum Eegalis Concilii penitus interdictum est, ut nullius causa culpe aliqua seruilis persona contra dominos vei dominas in accusationem vei in testimonium recipiant (így). XXI. De his qui alienis seruis liberta­tem acquirunt. SI QVIS improuidus. alienum servum

Next

/
Oldalképek
Tartalom