Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

100. IX. Gergely pápa Kálmán királyt a katholika hit érdekében működésre szólítja fel. 1234. Gregorius Episcopus etc. karissimo in Christo filio no­stro Illustri Regi Coloraanno salutem etc. Si tue Serenitatis obsequiis desudantes per devotionis promptitudiuem et fidei puritatem apud te, ut credimus , fili karissime, consecuntur^ quod ipsos et dilectionis dono reficis, et foves beneficio largi­tatis, quid divinis intentos beneplacitis exequendis apud ce­lorum Regem extimas adepturos ? Porro non aliud, quam in­explicabilis claritatem luminis et vitám ineffabilem, quam sola novit superne preminentiaTrinitatis. Igitur, fili benedictionis et gratie,sollerti meditatione considerans, quod tibi conditor omni­um in bonis visibilibus speciale contulerit, et quid in retributio­ne iustorum sit bonoris et glorie largiturus, si studeas vigili mente perficere, per que possis in sui conspectu culminis complacere, ad convertendum in robore tue fortitudinis infe­ctos macula lieretice pravitatis, te versus partes Sclavonie ita magnanimiter et potenter acciugas, quod et alii buiusmodi sanctitatis opus animo prompto suscipiant, et sedentes in per­fidie tenebris ad lucem catbolice properare fidei non postpo­nant. Sicque fiat, quod dum virtutis tue studio, favente Deo, numerus Dei filiorum augebitur, ita honor tue celsitudinis am­plietur, quod et favorem Apostolice Sedis obtineas, et tandem in Beatorum collegio conquiescas. Dátum Perusii II. Idus Octobris. (Pontificatus nostri) anno octavo. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 128.1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom