Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

178. IX. Gergely pápa intézkedése a keresztes háborúk ügyében. 1232. Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri. . . Episcopo Geuriensi salutem etc. Cum sicut in nostra proposuiti presen­tia constitutus illo inspirante, qui ubi vult spirat, qui pias ho­minum actiones et aspirando prevenit et prosequitur adiu­vando, memor Dominice passionis et tue redemptionis exi­stens vexillum salutiíere crucis assumpseris, et ci te voveris pro ulciscenda eius iniuria laudabiliter militare, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et bostiam Deo in suavita­tis odorem; quia negotium terre Sancte adco est peccatis exi­gentibus intricatum, quod ad id sine quodam medio non vide­tur utiliter laborandum: tu prudenter attendens, quod si pre­venisset Dominus vota supplicum et ante terre orientális ex­cidium Constantinopolitanum Impérium ad Latinos a Grecis, sicut postea transtulit, transtulisset mansissetque adeo soli­datum, ut ex nulla parte status eius penitus fluctuaret, deso­lationem terre Sancte liodie forsitan Cbristianitas non defle­ret, ac votum tuum de licentia nostra commutans, ad succur­sum eiusdem Imperii totis viribus te expouis. Unde cum per subventionem ac defensionem ipsius Imperii pro certo spere­tur terre Sancte subsidium preparari, quieumque pro reve­reutia Jesu Christi pie suspirat ad liberationem illius, ad istius quoque defensionem debet efficaciter aspirare. Quare nos rem Deo placitam exequi reputantes, quotiens urgeute uecessitate vota fidelium ita utiliter commutamus, ut commutata fructum pariant potiorem, trecentorum militum crucesignatorum de Ungaria volentium ire in succursum eiusdem Imperii, ac sal­tem per annum ibi morari, vota duximus taliter commutanda, ut videlicet eidem Imperio in personis et rebus iuxta proprias facultates ex animo succurrentes carissimo in Christo filio nostro I. Regi Illustri in Imperatorem Constantinopolitanum electo intenderent reverenter, ituri termino, quem idem Rex duceret prefigendum ; venerabili fratri nostro .... Episcopo

Next

/
Oldalképek
Tartalom