Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

nio communioiiis. Nulli ergo etc. nostre eonfirmationis infrin­gere ete. Siquis autem etc. Dátum Laterani II. kai. Mártii, Pontificatus nostri anno quarto. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. 93. 1.) 170. IX. Gergely pápának némely elkövetett erőszakoskodásokért az anyaszentegyliázbóli kizárásra meghatalmazó oklevele 1231. Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabili­bus fratribus Arcliiepiscopo Strigoniensi et Suffraganeis eius, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Arcbidiaconis, Prepositis, et aliis Ecclesiarum Prelatis, per Strigoniensem provinciám constitutis, ad quos littere iste pervenerint, salu­tem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cor­dis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque par­tibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maximé qui per Sedis Apostolice privilegia maiori donati sunt libertate, pas­sim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum inocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii de Monte Sancte Marié Cisterciensis Ordinis, tam de frequenti­bus iniuriis, quam de ipso cotidiano defectu iustitie conqueren­tes universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis exei­tari, ut ita videlicet eis in tribulatioDibus suis contra male­factores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per Apostolica seripta mandamus atque precipimus, quatinus illos qui pos­sessiones, vei res, seu domos predictorum fratrum, vei homi­num suorum irreverenter invasserint, aut ea iniuste detinue­rint, que predietis fratribus ex testamento decendentium re­liuquuntur, seu in ipsos fratres vei eorum aliquem contra Apo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom