Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

161. II. Endre király a pannonhalmi szenl-mártoni főapátságnak Billa helységet adományozza. 1231. AndreasDei gracia Rex Hungarie vniuersis quibus pre­sens pagina patuerit salutem et omne bonum. Cum ea ; que Regia confert uel confirmat auetoritas legum imperatrix, salua semper et ineoncussa permanere debeant; presentibus ac po­steris notum esse uolumus, quod nos ob remedium anime no­stre terram quandam nomine Billa de Zulgageur exceptam, cum molendinis et fenetis super eandem sitis, cum eisdem ter­minis et metis, et cum castrensibus eandem terram inbabi­tantibus, Monasterio Sancti Martini de Monté Pannonié, pro dote in dedicacione eiusdem Monasterij compromissa, iure per­petuo contulimus possidenda(így); in cuius terre possessionem per dilectum et fidelem clericum nostrum magistrum Plaudum auctoritate nostra iutroduci facientes. Et ut liec nostra donacio nostris nostrorumque successorum temporibus perpetue sta­bilitatis robur optiueat, presentes concessimus litteras dupli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Dominice Incarnacionis millesimo CC'XXX 0! 0., Regni uero nostri anno vicesimo octauo. (Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárálan.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom