Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

162. Béla ifj. király az ausztriai sz. kereszti apátság Magyar­országba/H jószágait megerősíti. 1230. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Bela Dei gracia Rex primogenitus Regis Hungarie omnibus pre­sentem paginam inspecturis in uero salutari saiutem. Cum ea, que facta sunt, temporis diurnitate soleant obliuisci, idcirco tam ad presentium quam ad futurorum uolumus noticiam per­uenire, quoniam, cum perpetuitates, et terra castrorum, atque priuilegia terrarum a nobis reuocarentur, singulis inspeetis et perleetis quedam sunt eonfirmata, quedam uero irritata. Sed cum hec a nobis et a maioribus terre de uoluntate patris nostri Regis Andree et fratris nostri Colomani Regis discu­terentur, inter cetera priuilegia Abbatis in Sancta Cruce de Austria nobis sunt presentata, que Abbati eiusdem Ecclesie, sicut antecessores nostri, nec non et páter noster Rex An­dreas pro salute sua, et remedio anime matris nostre, atque predecessorum successorumque suorum salute contulerant, reddidimus, et terras uidelicet, que uocantur curia Regis, et alia terra, que dicitur Legintbov , cum omnibus pertinentiis suis, et sales trium millium zwanorum, quas ipse Abbas in festő Sancti Regis Stepliani in Suppruu a salinariis accipere debet, et chybriones et libertinos denarios, qui uulgo fumarii uocantur, et pondéra et omnem collectam, quam monetarii ad cameram nostram coliigere solent, atque exactiones et om­nem pensionem, que succedente tempore in Regno nostro emergere posset, et omncs libertates, sicut in priuilegiis ipsius continentur, sigilli nostri munimine fecimus roborari eidem Ecclesie. Et ideo terras iam dictas et populum Ecclesie cum omnibus prouentibus sic extra cameram nostram ab omni grauamine et exactione atque infestatione liberrimum et exemptum esse uolumus, sicut nobis a Deo in nouissimo die retribui cupimus. Concessimus quoque, ut populus predicte Ecclesie nec ad incidendas indagines, nec fossam faciendam extra castrum uel citra Musuniense, siue alias a quoquam

Next

/
Oldalképek
Tartalom