Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
158. IX Gergely pápának a pannonhalmi szent-mártoni apátság és az esztergami szent-tamási prépost közti törvénykezési rendelete. 1229. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Magistro Egidio Subdiacouo et Capellano nostro, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum . . . Abbatis et Conuentus Saneti Martini de Pannónia fűit propositum coram nobis ; quod cum . . . Prepositus Saneti Thome Strigoniensis ipsos supra quadam summa pecunie coram . . . Prioré de Pel auctoritate Apostolica conueniret, ipsi habentes Priorem eundem suspectum ex eo, quia cum ipso similem causam facti et iuris habebant, dari sibi arbitros, coram quibus suspitionem probarent huiusmodi petierunt. Quos cum dictus Prior eis concedere denegaret, nostram audientiam appellarunt. Ideoque diseretioni tue per Apostolica seripta mandamus, quatinus si est ita, reuocato ad statum debitum quicquid post appellationem huiusmodi temere inueneris attemptatum, in causa ipsa iuxta prioris Apostoliéi mandati tenorem appellatione remota preuia ratione procedas. Alioquin partes ad iandicti (így) Prioris remittas examen, appellantes in expensis legitimis condempnando. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas ueritati testimonium perhibere. Dátum Laterani Id. Martij. Pontificatus nostri anno tercio. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)