Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
148. IX. Gergely pápa a pannonhalmi szent-mártoni apátság és a veszprémi káptalan közti peres ügyien intézkedik. 1228. Gregorius Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Egidio Subdiacono et Capellano nostro salutem et Apostolicam benedictionem. Ex insinuatione dilectorum filiorum . . . Abbatis et Conventus Sancti Martini de Pannónia nobis innotuit, quod causas inter ipsos ex parte una et Capitulum Vesprimiense ex altéra super quibusdam decimis et Ecclesia Sancti Saluatoris de villa Tord agitari noscuntur . . . Abbati de Buccon et coniudicibus suis sub certa forma de assensu partium committentes, eis mandauimus inter alia, ut si Capitulum ipsum infra duos menses post susceptionem litterarum nostrarum exceptiones quasdam apud Sedem Apostolicam propositas non probaret, extunc in causis procederent supradictis, et ipsas, si de partium uoluntate procederet, fine debito terminarent; alioquin usque ad proximo uenturum festum Pentecostes causas easdem ad nos remitterent sufficienter instructas, iniuugentes partibus, ut coram nobis predicto termiuo eomparereiit. Mandato quoque nostro adiecimus, quod graue feremus, si dicti iudices negligentes existerent uel remissi, ac uerendum erat eisdem, ne si per negligentiam eorum quicquam difficultatis emergeret, ipsis contingeret imputari, et alias non transiret etiam impunitum. Cumque citate partes comparueriut termiuo assiguato, pars adversa, quod tertius predictorum iudicum absens erat et se per litteras excusabat, usque ad proximo preteritas octauas Natiuitatis Dominice sibi petiit terminum prorogari. Et licet ipsi e coutra proponerent, quod cum a susceptione litterarum duos menses ad probandas exceptiones haberent, si huiusmodi tempus efflueret, non admittere ad probandum hoc partém contrariam, sed procedere super principali iudices ipsi debebant; nichilominus tamen illis contradicentibus et inuitis postulatum terminum parti alteri concesserint, in quo cum apertis actis sub auditoris sigillo trausmissis pars aduersa proponeret, se ad-