Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
135. III. Honorius pápa Magyarország érsekeinek és püspökeinek az uj keresztes háború hirdetését hagyja meg. 1227. Honorius Episcopus etc. venerabili fratri. . Archiepiscopo Colocensi salutem etc. Benedictus Deus, qui ex biis que mala videntur, frequenter bona dignatur dicere, et que timentur cedere ad dispendium, ad compendium revocare. Cum igitur super discordia, que inter carissimum filium nostrum F(ridericum II) Romanorum Imperatorem Illustrem semper Augnstum et Regem Sicilie, et Lombardos exorta fuerat, per studium nostrum, actore pacis Deo cooperante, salubriter sit provisum, et idem Imperátor ad transfretandum in instanti Augusto magnifice, prout Imperialem decet Excellentiam, se accingat, multitudinem navium et alia, que tanto negotio congruunt, studiosissime preparando, sicut eo nobis per solempnes nuncios et litteras insinuante letantes audivimus, et ipsa rei evidentia, prout ab biis, qui viderant, asseritur, clarius manifestat. Sperantes, quod Deus exurgens iudicare disposuit causam suam, et Jerusalem sicut diebus pristinis instaurare, mandatum, quod, de predicanda cruce dudum a Sede Apostolica accepisti, duximus innovandum, fraternitatem tuam sollicitantes et bortantes attente ac per Apostolica tibi scripta maudantes, quatenus iniuncte tibi predicationis officium exerceas stúdiósé, magnós et parvos secundum datam tibi a Deo prudentiam sedulis exhortationibus inducendo, ut in instanti Augusto, quo generale passagium est indictum, impendant suum dicte terre sancte subsidium módis omnibus, quibus possunt. Crucesignatos autem, ut occasione cessante in ipso passagio transeant, efficaciter moneas, et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam, nisi quos evidens necessitas excusaverit, sublato appellationis impedimento, compellas. Dátum Laterani III. Idus Januarii (Pontificatus nostri) anno XI.