Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

130. Miklós nádor Fen helység birtokáról ismét itél. 1226. Nicolaus Dei gracia Palatínus et Comes de Suprun om­nibus presens scriptum iuspecturis salutem in saluatore om­nium. Vniuersis notum fieri uolumus, quod cum V(rias) Ab­bas de Monté Sancti Martini et eius Capitulum in una parte, vduornici Regis et populi Regine castrensesque Wesprimien­ses ab altéra constituti, coram nobis super diuisione terre que dicitur Fenu placitassent, et nos ordine iudiciarie proceden­tes iustam porcionem, que Ecclesiam Beati Martini videbatur contingere, Abbati et Capitulo certis rnetis distinctam testi­monio litterarum nostrarum pacifice possideudam contulimus ; tandem post cursum plurimi temporis iidem vduornici Regii, cum iterato fungeremur Palatinatu, contra sentenciam a no­bis prolatam erumpentes, et metas a pristaldo nostro et Regis ereetas destruentes, dictum Abbatem super eadem terra iusti­ticata coram nobis denuo impecierunt. Cumque manifestam calumpniam ipsorum uidissemus, dampnauimus eosdem, sicut decet, seruos tonsis videlicet dimidiis capitibus eorum crude­liter tractantes, et illám terram per prestaldum nostrum Bud­merium iterato metis assignatam Abbati contulimus. Vt autem huiusmodi rei series coram nobis pertractata perpetuam opti­neat stabilitatem, et nec ipsi vduornici, nec quisquam alius aliquid super hoc de cetero audeat attemptare, presentes lit— teras nostras testimoniales secundo concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini M°CC 0XX°VI. (II. Endre király 1229-ki megerősítő okmányából, mely találtatik a szentmártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom