Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

prodeundo, uibrata rompliea sua capiti fere tam horribilis dissecato uiriliter directa intrepide aggressus, tam atrocem urum in terram letaliter uulneratum deiecisset, subinde dear­tuatum; quo actu magne tam uictime recompensacionein con­dignam ; si nita comite in Regnum nostrum reuertemur, ap­promittentes. Sed et ideo quia idem Thywaldus inde a iuue­nili etate diuersa fidelitatis opera et in Regno et extra Reg­num prout condicio temporis et qualitas agendorum exigebat ad nostrum vtique et corone comodum ac incrementum om­nem humanam uim et constanciam transcendendo indesinenter ac indefesse, tot tantaque fidelitatis obsequia impendebat, ut illa sufficienter enumerari nequeant. Nos igitur, quibus ex of­ficio Regie dignitatis incumbit metiri merita siDguloruni, et singulis pro meritis respondere cupientes, grata eisdem re­muneracione occurrere , in recompensacionem tantarum pro­bitatum quandam possessionem Ozoran, hactenus jure Regio ad castrum Gumur spectantem et possessam, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis ad eandem de jure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus, sub suis ueris antiquis metis ac limitibus existentem libere usuandam et teDeudam eidem Thywaldo, suis heredibus heredumque successoribus contulimus, concessimus ac condonauimus , una cum tributo dimidie uille Melete obueniendo^ iure perpetuo possidendam. In cuius collacionis possessionem dictum Thywaldum per di­lectum nostrum Dioriysium Magistrum Tauernicorum nostro­rum et Comitcm Noui Castri auctoritate Regia fecimus intro­duci. At quoniam digne in memória uertitur bominum, ubi fideles in seruiciis exhibitis emeriti condignis meritorum pre­miis a suis recompensatoribus non priuantur, eo propensius ad illorum remuneracionem merito prouocamur, ut eciam po­steri fidelium quasi exemplariter ad obsequia contendentes ad parem fidelitatis animentur accionem; eapropter eidem Thywaldo, heredibusque suis cognomen a memorato betico uro per se deuicto, uulgariter Barna idu dictum; preterea omne jus nobilitatisque titulum concedimus ac donamus ea­dem Regia, qua pollemur, auctoritatej ut et insignia nobili­taria militaria j caput videíicet devicti betici uri romphea in­sectum, imo discissum inclinate p'aniciei subuiridi ab infra inditum in scuto seu clypeo coloris a parte inferiori albi, de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom