Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

126. lián lovag végrendelete. 1225 körül. Vniuersis Christi fidelibus innotescat, quod Ego Iwan miles domini Regis et domini Archiepiscopi Colocensis totum predium meum in manus domini mei Archiepiscopi Colocen­sis ad defendendum uxori mee et pueris meis post obitum meum ordinaui. In predio quod uocatur Jorynburg dimidios redditus. In Gerolt dimidios redditus. In Luccman dimidios redditus. Preterea duo molendina; in uuo molendino quatuor rote, quarum una rota criseum pannum pilat; in altero due rote et due, que criseum pannum pilant; et nouem ui­neas in Luzcman, que soluunt cybriones; preterea tres ui­neas in Luzcman, quas ego ipse excolui. In Jorraburc duas uineas et duo prata; preterea unum seruum in Jorynbruc cum duobus pueris, filium et filiam; filius uero Vid cum patre suo Petro pueris meis seruiant, filia autem libera permaneat; et tres equos, cum quibus uxor mea et pueri mei terre me com­mendent, et elemosinas pro anima mea largiantur. Iterum dis­posui de predio meo fratribus domini et Bani in monte San­cte Marié tria allodia integra, quorum scilicet est unum, quod possidet Weigman, secundum quod tenet Eberweyn et Wer­gart, tercium quod tenet Hyrsman et Hyrcsner, et unam ui­neam, quam pro sepultura mihi apud ipsos ordinaui. Horum omnium testes sunt fratres supradicti loci de monte Sancte Marié, et filiastres mei duo, scilicet liuver et Laurencius; et consobrini mei duo, Willern et Wallbrun; et jobagiones do­mini Regis Sesmoz, Buce, Forcos, et Carolus Jacobi, et Hart­vicus, Zoycos, Prepositus Hercules de Ferres Castro, Nico­laus et Thomas; preterea sacerdotes isti: Paulus , Jacobus, Cosda, Dans, Heinrieus, Marcwardus, Andreas et Haynricus. Si quis autem supradicta uiolauerit, et elemosinam, quam in monte Sancte Marié contuli, pro remedio anime mee defrau­dauerit, cum in nouissimis coram Deo et omnibus Sanctis eius ad examinandum steterimus, ipsum uelut inimicum ma­nifeste accusabo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom