Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
123. II. Endre király a pannonhalmi szent-mártoni főapátságot Gönyővel adományozza meg. 1225. In nomine Sancte Trinitatis, et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Dalmacie, Croliacie, Rame, Servie, Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Inter universos, qui superne largitatis dona recipiunt, multum obligatur Regum sublimitas, quibus quia plura, ac specialia donorum insignia committuntur, merito ob eisdem plura exiguntur. Ne igitur pro non augmentato commissi talenti lucro inutilitatis arguamur, si Ecclesiis Dei, et locis Divino cultui mancipatis, cum possimus et teneamur, bonores et possessiones augmentare renuerimus; Monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonié, quod pridem combustum , et funditus destructum, et per Yros Abbatem opere laudabili reedificatum est, in uie consecrationis ejus, ciű cum conjuge nostra, sicut jure patronatus nos contingebat, et multis Regni nostri Magnatibus interfuimus, ad nullius petitionem, sed solo Dei nutu provocati, tum ob remedium anime nostre, tum quia monasterium dictum nobis et conjugi nostre et aliis magnatibus et nobilioribus nostris maximas expensas et bonores fecit; tum quia racio juris, et equitatis exigit, et ad officium debitum incumbit patronis in consecratione monasteria dotare, et maximé , cum nos ad reedificacionem illius monasterii in nullo juuisscmus Abbatem; triginta mansiones udvornicorum nostrorum cum tota terra sua, quovis loco magis utilitati Ecclesie congrueret, firmiter dare promisimus. Sed Abbas et Conventus se piscibus pre ceteris indigere dicentes, bumiliter, et subnixa prece institerunt, ut nos quandam terram udvornicorum nostrorum penes Danubium sitam, scilicet villám Gynu, que dictum monasterium in tercia parte contingebat, in omni portioné cum quindecim mansionibus (et) incolis ejusdem viile conferremus, et reliquos udvornicos, si qui remanerent, de eadem villa alias transferri faceremus, ut dicta terra totaliter exclusis udvornicis libere monasterio remanerct cum omnibus MONUM. IlUNtí. UIST. — DIPL. 6. 14