Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

115. III. Honorius pápa meghagyja az esztergami érseknek, hogy a pannonhalmi szent-márton apátság számára bizonyos ügyekben az igazság szolgáltatását szorgalmazza. 1224. Honorius Episcopus etc. Venerabili fratri .... Archi­episcopo Strigoniensi salutem etc. Dilecti filii .... Abbas et Conventus Sancti Martini in Pannónia nobis insinuare cura­runt, quod cum super questionibus, quas super Ecclesiis, de­cimis et rebus aliis babent adversus yenerabilem fratrem no­strum . . . Abrigiensem (így ; talán Zagrabiensem) Episcopum et Capitulum, nec non adversus Albensem et Vesprimiensem Prepositos et Capitula eorundem, et quosdam alios a felicis memorie I . . . papa predecessore nostro, ad diuersos iudices ab eis tibi propriis nominibus expriinendos, commissionis lit­teras impetrarint, et nos super liiis pluries eis direxerimus scripta nostra : ipsorum tamen iudicum negligentia , et adver­sariorum versutia faciente, nondum suam potuerunt iusticiam optinere ; quare bumiliter petierunt, ut questiones buiusmodi ad nostrum revocaremus examen. Volentes igitur parcere ipsa­rum partium laboribus et expensis, fraternitati tue per Apo­stolica scripta mandamus, quatinus iniungas iudicibus, quibus simt ipse cause commisse, ut infra festum Assumptionis Beate Marié proximo venturum procedant finaliter in causis eisdem iuxta traditas sibi formás. Quod si per negligentiam eorun­dem , vei per adversariorum malitiam non fuerit adimpletum, iniuDgas partibus, ut in proximo festő Omnium Sanctorum, quod eis terminum peremptorium assignamus, per procurato­res sufficientes compareant coram nobis super iam dictis que­stionibus processure: nolfis, quod inde feceris, rescripturus. Dátum Laterani III. nonas Februarii. Pontificatus nostri anno octavo. (III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 43. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom