Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

et filio eius, et eum ima uinea, eidem Ecclesie assignauit. Item Leustachius et uxor sua nomine Hilta dederunt predium Preclia cum VI aratoribus et II aratris, quorum uidelicet ara­torum nomina sunt bee: Sop, Chempecb, Wasard, Pozor, Cbuma, Etcha. Item VI uineas cum uinitoribus nouem, quo­rum nomina sunt hec: Pancasa, Buhta, Michal, Guza, Pot, Chotober, Hega, Adamas, Pentuk. Item dederunt C oues cum III pastoribus, quorum nomina sunt hec : Pychu cum II filijs, uidelicet Renguz et Ywan. Item equas indomitas XXX dede­runt. Item jobagiones, quorum nomina sunt hec : Bunsa cum II filijs, videlicet Wina et Gyuuan, Chotad eum II filijs, Heu­seb et Theku, Julianus cum filio, Benca, Eusud, Forta, Poson. Istos uero quatour(így) uidelicet:Obus,Zava, etDomose dimisit uxori sue solum quoadusque uixerit; post obitum uero ipsius ad iam dictum Monasterium, sicut ad ipsum pertinebant, pleno iure pertineant. Item dederunt V pedisequas ad lauanda uesti­menta altarium et mensalia Abbatis atque fratrum, quorum nomina sunt hec: Cug, Huguia, Leuchud, Tala, Cunca. Item dederunt in insula Abada predium cum X mansionibus liber­tinorum, et predium romine Petend cum X mansionibus liber­tinorum, et ceteris ad ipsum pertinentibus, et partém eciam suam,quam habuerunt inWinar. Preterea confirmamus predium Petend, quod Abbas iam dicte Ecclesie a Geur filio Geren pro LXetVImarcis recepit,cum seruis libertinis et ceteris pertinen­cijs. Item jobagiones, quos Magister Geur filij Geren pro re­medio anime sue Ecclesie Beati Martini reliquerat, hijs ex­primuntur uocabulis : Leua, Pous, Tumpud cum IIII filijs. No­mina uero seruorum sunt hec: Budus, Cosma, Damian, Disky, Vina. Hec sunt nomina ancillarum : Zumbotca cum filia nomine Tepa, et Chrispina pro se. Item confirmauus medietatem uille Ilbeu, quam Opochs, fráter dicti Catlu, cum jobagionibus suis, et ceteris pertinencijs Ecclesie Beati Martini contulit, quorum nomina sunt hec : Dubus, Michal, Forcos cum posteris suis, Ynoc, Stephan, Jüan, Jacobus, Milud cum fratre suo, Zegun, Petrus, Paul, Odou, Cardiualis, Munc cum filio, Cema, Ilcus, Chymoz, Nimuga, Bella. Hos omnes predictos cum posteris eorum uniuersis et terra. Preterea idem Opochs dedit eidem Ecclesie seruum nomine Bozou cum terra ad culturam qua­tuor boum sufficienty, ut singulis annis suas exequias facérét

Next

/
Oldalképek
Tartalom