Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

91 Miklós nádor megerősíti bíróilag a pannonhalmai szent- mártoni apátságnak Sown helységben lév'ó birtokát. 1220. Nicolaus Dei gratia Palatínus et Comes de Suprun uni­uersis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo ; qui est salus omnium. Noticie omniurn volumus elarescere, quod cum Abbas Ecclesie Beati Martini repeteret coram no­bis a Dominico, Buda et Stepbauo terram sufficientem cultui viginti aratrorum ex donacione Catlu illi memorate Ecclesie collatam esse asserendo; et cum in hunc modum iuter eos lis diu agitaretur, tandem ex beneplacito eoruin, et ad consensum plurimorum convencionem in hunc modum inter se fecerunt; sci­licet prenotati viri D. B. et S. concesserunt Ecclesie prelibate terram arabilem ad decem aratra, et terram nemorosam ad duo aratra in Sown (Sucro), videlicet postposita omni contra­dictione iuridicionaliter perpetuo possidendam mediante pri­staldo inter eos Poznauo de genere Zab (Zak). Vt autem hec convencio taliter coram nobis terminata salva seinper et in­concussa permaneat in posterum, presenti pagine eam com­mendauimus, et munimine duplicis sigilli nostri fecimus con­íirmari. Anno Dominice Incarnacionis M°.CC°.XX°. (Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában. A nádornak ezen birói intézkedését megerősítette II. Endre király 1229.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom