Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
58. Péter casinoi apát a pannonhalmi szentmártoni apátságot a casinoi kolostor jogairól és szabadságairól értesíti. 1210 körül. P(etrus) Dei gratia Monasterij venerabilis Sancti Benedicti Cíissinensis Abbas, et totus ejusdem Coenobij Conventus, Monasterij Sancti Martini de Monté Pannoniae Venerabili Abbati, et totius ejusdem Coenobij Conventui, salutem et orationes in Domino. Nuncius vestre fraternitatis venit ad nos, sciscitans a nobis, et stúdiósé perquirens de libertate et privilegijs nostris. Quae dum ei non pauca demonstrassemus; quae de eisdem ad testimonium adtinebant libertatis monasterij vestri, et vidit et scivit esse convenientia, rescribi fecimus, et bulla nostra bullata fraternitati vestrae transniisimus. De constitutionibus autem et consvetudinibus cleri et plebis nostrae exterioribus nos interroganti, diximus. Quia nos liabemus sacristam nostrum, qui oeconomus noster est, et judicat et discutit toturn clerum, et populum nostrum de spiritualibus, potest et poena pecunaria multare mnltandos, babét potestatem excommunicandi et solvendi. Habemus et Praepositos et Archipresbyteros nostros in civitatibus et in castellis uostris in toto orbe terrarum constitutis, qui similiter discutiunt populum nostrum de omnibus spiritualibus, et possunt collata a nobis potestate dare in eos sententiam sive de matrimonijs sive de divortijs inter conjunges, exceptis homicidjs. Quod quia rarissime apud plebem nostram contingit, quin forte si contingit, nos et nostri non injungimus eis poenitentiam, sed mittimus ad Sedem Apostolicam. Peracta vero poenitentia presbyteri aut clerici nostri, quibus praecipimus, reconciliant eos Ecclesiae. Si forte majores causae emerserint, quibus judicandis ipsi forte non sufficerent, nobis, ut discutiantur, referre debent. Percussionem quoque clerici, quae ubique soli Apostolicae Sedi reservatur, illuc transmittimus. Si quilibet extranei de Parocbia cujuslibet Episcopi cum hominibus nostris causas babent, nos judicamus; quia babemus judices seculares de causis foren-