Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

annis retro Abbates monasterii uestri, qui pro tempore fue­rant, babuisse noscuntur, uobis et monasterio uestro aucto­ritate Apostolica confirmamus. Obeunte uero te, nunc eius­dem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, uel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et Beati Benedicti regulám proui­derint eligendum. Decernimus ergo, utnulli omnino bominum liceat prefatum monasteríum temere perturbare, aut eius pos­sessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, aut quibusli­bet uexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata seruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apo­stolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica se­cularisue persona, banc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertiove com­monita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, po­testatis bonorisque sui dignitate careat, reamque se Diuiuo iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sa­cratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et bic fructum bone actionis percipiaat, et apud districtum iudi­cem premia eteme pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. (P.H.) (Pápai jegy.) fEgo Alexa nderCatholice Ecclesie Epi" scopus SS. f Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine Episco­pus ss. f Ego Gualterius Albanensis Episcopus ss. f Ego Joannes Presbiter Cardinalis Sanctorum Joan­nis et Pauli tituli Pamacbii ss. f Ego Joannes Presbiter Cardinalis tituli Sancti Ana­stasie ss. t Ego Joannes Presbyter tituli Sancti Marci ss. f Ego Manfredus presbyter Cardinalis tituli Sancte Ce­cilie ss. fEgo Jacobus S. Mariéin cosmis. Diacon Cardinalis ss-

Next

/
Oldalképek
Tartalom