Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
liatur. Et quidquid ei reliqui ex mea substantia, labente longo tempore forte expendetur, ex ea deerit; ab illo loco et domino Abbate, qm fuerit rogatus, quero, ut pro amóre Chrísti a mea data elemosina uisitet eam. Et si ipsa omnia integra habuerit, uel addiderit; similiter supradicte Ecclesie relinquat post suain mortem. Hec autem facta sunt in presenci;i nobilium illorum uirorum Nicolai Strigoniensis, Macbarii Quinque ecclesiensis, Jobannis Vesprimiensis Episcoporum; item Farcasii Palatini, Petri Curialis, Dionisii Barsiensis Comitum. Que pietatis opera ne aliquorum negligencia, aut longorum temporum successu quandoque, quod absit, sepeliantur, litterali commendata sunt memorie, et auc oritate Regis sigilli confirmata, et borúm supradictorum testimoniorum corroborata ueritate. Regnante Dei gracia gloriosissimo Rege eodem facta est inquisicio de terra Sancti Mauricii iu predio Quiar, quam Sciscienses dicebant suam esse, sed falsitas semper subicitur ueritati. Quajn predictus Rex piissimus iusto iudicio iustificauit Ecclesie, in presencia Episcoporum et Comitum. Cuui autem nullum iudicium sine prestaldo efficeretur, Albensis canonicus nomine Gil prestaldus datu s .fest Eodem tempore. prestaldus ueniens, iussu Regis terram et metas cum priuilegio circuiuit; molendinum Martini combussit, ostia domus Petri perforatim securibus confregit, atque Sciseiensis destructis domibus, confractisque bostiis de terra eiecit. Tunc omnes uiri Sciscienses ncessitate coacti dixerunt: Non eiciamur de terra, sed more precedencium obtineamus illám annuali tributo. Conuencione autem facta coram eodem Rege, ut annuatim tributa persoluerent. Hoc est autem tributum, quod persoluere pacti sunt; una queque domus ydriam mellis, et V cubulos tritici, cum ma^no cubuio, <[Uam ipse Rex cum suo proprio pugillo mensurauit; illamque mensuram ab liomine Laureucio nomine in domum Sancti Martini conseruare misit. Preuidens ergo futura, ne aliquando falsa ueris miscereut, ne quando eciam iurgia cum populo Ecclesie inter se traberent, terram eis assignauimus segregatiin, incipiens a piro Thalene, que est iuxta uiam usque ad aliam pirum; deinde ad ueterem uiam; et exinde ad uiam publicam ; de qua ascendit ad montes, et exinde protelatur ad montem, qui uocatur Scelves mogos;