Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
•>1. Gergely gróf végrendelete. 1168. Uniuersis Christi fidelibus, quíbuscunque presens scriptnm fuerit presentatum, salus eterna, et pax in eo qui omnium salutem operatus est in terra multiplieitur. Nouerint uniuersi pie ac deuote Christo famulantes, quod Ego Gregorius, quondam Comes, filius Bene Comiíis, possessione et loco infra siluam Bocbon, optans ac eligens locum mee sepulture apud monasterium Beati Mauricii iu Beel, cum uiam carnis egrederer uniuerse, propter intuitum et sanctitatem ipsius loci; hac igitur ex causa, cauens mibi in futurum, ne future felicitatis participacione priuarer, sed per oraciones prenominati monasterii remissionem peccatorum meorum merito possim optimere; ex bis igitur, que Deo dante habere poteram, contuli eidem monasterio Saneti Mauricii de Beel unum seruum nomine Pythy tali scilicet condiccione, ut in Abbatis, et fratrum prenominati monasterii pendeat arbitrio, in qualem libertatem vei seruicium ad utilitatem et augmentum Ecclesie eundem constituere decreuerint. Ne igitur temporum successione aliquis huic nostre donacioni contrarius possit existere, sed ut magis sane et quiete valeat permanere, presentem paginam sigillo communiuimus. Dedi etiani vineam unam in villa Scevlevs. Anno Domini M ( > C° LX° octauo. (Az eredeti után. Czech). .VÍ0NTJM. HUNG. HlST. — Dll JL,. 6. 5