Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars IV. (Viennae, 1778.)

úus (tf) quoque memorat ; fed procul dubio, barbarorum deinde furore, qui oris illis ultra Seculum incubabant, pe­nitus everfum, fublatunique oportuit. Porro num Gospodychichii , & Dienesffii de Zapolya, quorum fupra meminimus , iis Zapoliis, qui fubinde Coini­tes Scepuíienfes renuntiati funt, necellitudine aliqua junóti fuerint ? incertum eft : illud fatis conftat, Scepufienfes & clientelarum, & ditionum amplitudine illis multo praiftitilFe : duas fiquidem fupra feptuaginta arces eos poiTedilfe memo­riíe proditum eft; quid quod? non folum ad affinitates, & Matrimonia Regia, fed ad ipfa etiam fceptra, quo paucas admodum Hungarici nominis familias afíurrexiíTe novimus, eluótati funt. DÉAK eis cognomen fuifle, multi tenent; fed nulla, quoid fciam, literarum fide, teftimoniove : neque enim aut Zapolii ipíí id nomen unquam ufurparunt, aut a locis, quse nos credibilia vocamus, eis uspiam attributum com­perio. Emericus quidem, qui fub Mathia I. Hungarise Rege floruit, propter eximiam literarum cognitionem Deák, feu Literátus Hungaris diclus eft; at cum id vocabulum, ut patet, fcientias, non familiae fuerit, in ejus Fratrem, & höeredes nequaquam derivatum eft. Iftud utut fit, paulo obfcurior eft origo, k vetuftas Zapoliorum : quanquam enim haud pauci funt, qui eam fa­miliam pláne novam, & primum fub Mathia de Hunyad Rege Hungáriáé, e tenebris emeríiífe velint; mihi tamen longe verofimilius videtur, jam regnante Ludouico I. & Si­gismundo Regibus, non modo non obfcuram, fed geftis e­tiam Regni Magiftratibus infignem fuilTe. Atque iftud quo clarius conficiam, nofíe oportet, non unam fcribendíe vo­cis Zápolya rationem olim fuiífe: literis enim aliis modo detraőtis, modo adje&is, paululumve immutatis ; ac Principe prasfertim ali­ter, atque aliter formata, variataiue, in hunc fere modum ex­fcripta reperitur :Kapol, Kapla, Kaplya , Kapolya , Kapulya ; Ca­A 2 poK (a) Hiftoriarum Libr. XI. pagina mihi 115.

Next

/
Oldalképek
Tartalom