Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)

(ítus üt. Hoc anno fűit magna caritas annonse propterea > quod prsecedenti anno fruges ob inge .em ficcitatem parciífime provenerunt, verum tandem ex immenfa bonitate Dci, eodem anno omnia frumenta in magna abundantia pro­venerunt. MDLIII. Caftellum Lublau funditus exuftum eft. Eodem anno Tur­ca multas arces expugnavit, praefertim prope civitates Montanas. Marfchal­cus Petrus Kimitha Parochis XIII. oppidorum accepit dimidium decimarum per Capitaneum fuum Jacobum Lomniczky, reddidit tamen cuique aliquot cu­bulos frumenti, ut Praepoíito Cathedraticum folvere poiTent. Et hoc eodem anno hic impius Kimitha mortuus eft, & furreptis decimis frui non potuit. MJLIV. Feria quinta ante feftum Mariae Magdaléna 19. July na­tus eft hic Leutfchoviae puer mafculus cum duobus capitibus, & quidem ab invicem diftantibus, ac in quolibet capite omnia membra habuit integra, duas aures, duos oculos, nares, ora, & facies recías. Reiiqua vero membra in­feriora, utipedlus, ventrem, umbilicum, manus, pedes &c. absque ullo de­feOlu habuit; mortuus tamen in lucem editus eft. Parentes ejus fuerant An­dreas Sutor & Margaretha uxoripfius filia Cafparis Oebels. Eodem Anno cir­ca feftum Nativitatis Mariae. 4. Septemb. accepta eft arx munitiíTima Fileck a Turcis proditione, quae antea fűit Francifci Bebek. Poft feftum Michae­lis apud nos Leutfchovienfes Peftilentia pullulaícere ccepit, duravitque ufque ad sdam Dominicam Quadragefimae Anni fequentis, vbi tandem divina clementia lues ífta graíTari defiit, ultra ducentas perfonas etiam non obiiíTe certum eft. MDLVI. Vifus eft Cometa in Scepufio ab Oriente verfus meridiem die 5"ta. Marty, qui duravit ufque ad 5-. Április. Eodem Anno 16. Februa­ry ingrefli funt Leutfchoviam duo manipuli militum pedeftrium, quos Teuto­nice vocant Landsknecht, unus manipulus hoc eft 500. Leutfchoviae in pras­fidiis manferunt, propter ipfum Georgium Bebek vicinúm noftrum, qui fide­fragus faítus a Regia Majeftate defecit, ac Civitati noftrae fevro, & igne da­mnum inferre comminatus eft. Altér manipulus CaíToviam profecftus eft, huic Civitati quoque in pra;fidio impofitus. Eodem Anno 31. Marty tempore no­iftis aeque inter primam, & íecundam oppidum Menhardi totum eft conflagra­tum, & 14. homines igne perierunt. Sabbatho ante quafimodo geniti: op­pidum Lublau igne periit, demptis fex tuguriolis. 13. Április vefperi poft ho­ram nonam conflagratur CaíTovia, in qua magna ruina faifia eft, exuftum eft templum foris, &intus, turris templo adjundla, & alia infuper mulía aedificia, quas omnia Deus ob gravifiima peccata fieri permittit. 2g. Junii ante feftum Petri & Pauli ingvefti funt decem manipuli Germanorum, quorum Capitaneus erat Marcellus Dittrich, homo in rebus bellicis ber.e irftrudtus, at pláne im­pius , ac praefumptuofus, item 600. equites gravis armaturae, quorum Cápá­id P. Wagner Analect. Scepuf. P. II. H taneus

Next

/
Oldalképek
Tartalom