Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)

alterutrum altero exinde pariter requifito, ftantibus Induciis prasfentibus exe» cutioni demandetur. Decimus quartus. Poftremo, quod nos CommiíTarii prasfati Domini Joannis Regis, pollicemur bona ftde noftra laboraturos apud ipfum Principem noftrum, ut ipfe quoque pari fide, & totis viribus, omnique poíTe fuo laborabit, acinftabitapud potentiflimum Turcarum Caefarem,quo idem Csefar praemiftis Indu­ciis, & earum Articulis praedeclaratis omnibus confentiat, eosque inviolabili­ter per omnes fubditos fuos obfervari faciet, intra tempus Induciarum ipfarum prsenotatarum. Nos itaque praenominati utriusque Principis CommiíTarii, & Confiliarii praefcriptas Inducias una cum praeinfertis conditionibus, & articulis, vigore praemiffi pleni Mandati ratas, & acceptas habere, atque per omnes fubditos ipforuin Principum noftrorum obfervare, & obfervari facere promittimus; ac eosdem Principes noftros ut obfervari jubeant, faciantque, obligatos eiTe de­crevimus: praefentium Litterarum vigore, teftimonioque mediante, quas figil­lis noftris, lublcripíioneque manuum noftrarum roboratas , in teftimonium prae­miíTorum ducimus concedendas. Dátum in Oppido Megyer praediclo penul­timo die Decembris Anno Domini Milleíimo Quingentefimo trigefimo fecundo. Francifcus Batzy Iiungarus, qui a Johanne Wayvoda in Praepofitum Scepufienfem conftitutus, fed in refidentiam non venit, tamen nomine fuo taxare clerum omnem juffit, qui fcripfit in hac forma: Francifcus de Batzia Praepofitus Scepufienfis, Secretarius Regiae Ma­jeftatis; Univerfis & fingulis Plebanis, Reétoribus altarium, aliisque perfonis Ecclefiafticis ad dicftam Praepofituram Ecclefise S. Martini de Scepuf. pertinen­tibus , Dominis Fratribus, & amicis diledlis falutem, & fraterni amoris incre­mentum. Venerabiles Domini Fratres, & amici diledi. AccepiíTe vos arbi­tror ex aliis litteris meis, quas per Egregium Thomam Korothnyay ad vos dedi, quae fit caufa, quod nunc tandem pro proventibus meis apud vos tam fum follicitus; certiflimum enim eft Sereniffimum, & ClementiíTimum Domi­nummeum, Dominum Joannem Regem Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae &c. &c. hanc Praepoíitunm propter varias proditiones, & ingratum animum Joan­nis de Lumnicza mihi pleno jure contuliiTe, & Sereniffimum quoque Regem Poloniae hoc velle, ut deinceps omnes proventus ipíius Praepofiturae ex me­dio veftri ad manus hominis mei adminiftraretis. Quare vos rogamus, ne in hoc contra voluntatem utriusque Regis difficiles fitis, neque detis occafio­nem, quo per aiia remedia tales proventus mei exigantur; fed velitis primo quoque tempore id, quod inter vos tam ex cenfu Cathedratico, quam aliis pro«­ventibus ejusdem Praepofiturae nondum colledtum, remittere ad manus homi­nis noftri, praefentium oftenforis dare , & affignare. Qua in re facietis mihi D d 3 rem

Next

/
Oldalképek
Tartalom