Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars I. (Viennae, 1774.)
velint. Item lego Regiae Majeftati unam credentiam, (f) nec non duas Cuppas meas, & item duos equos, unum, fuper quo in armis fervivi fuae Majeftati, & huic Regno in Campo, alium vero gradarium, fuper quo in Curia Majeftati fervivi: quae omnia fupplico, ut fua Majeftas non exiguitatem earum rerum intueri dignetur; fed potius finceram Teftatcris aífedionem erga fuam Majeftatem, cui ego in hunc usque diem fidelifiime infervivi. Item oppidum meum Göntz in Abaujvar. Comitatu habitum, íimul cum cunctis fuis utilitatibus , & pertinentiis quibuslibet, lego Ecclefia: S. Martini in Terra Scepus. exiftenti, confequenterque Praepofito, & Capituío ejusdem Ecclefiae pro íalute animarum meae, & fpe&abiiis quondam Domini Emerici de Zapolya, Comitis Perpetui Terrae Scepus. alias íimiliter Regni Hungária? Paktini„ & Judicis Cumanorum Fratris, & item quondam Dominae Genitricis meorum chariífimorum, in eadem Ecclefia S. Martini Sepultorum, in perpetuum tenendum, poftidendum, pariter &habendum; ita, ut Venerabilis Georgius, Praepofitus ejusdem Ecclefiae,receptis penes fe quamprimum Commilíariis meis-, praeíertim autem illis, qui in paitibus illis fuperioribus propinguiores funt, habitaque limitatione omnium proventuum annualium ejusdem Oppidi, moderetur, & confideret, determinetque, qualia, & quanta officia Divina in ipfa Ecclefia cum ejusdem proventibus fingulis diebus annuatim peragi poifint, & fecundum hoc infiituat oíficia divina ibidem perfici in perpetuum, & decantari. Item de omnibus meis rebus domefticis, nec non de educatione fiiiorum meorum, ac aliis fa&is, & negotiis , praeiente llluftri Domina Hedviga,Conforte mea chariífima, informationem dedi ConmiíTariis meis, qui juxta informationem, eis per me datam, in omnibus illis procedere debeant. Item Tutores fiiiorum meorum lego Principaliores Reverendiftinium, &Magnificos Dominos Thomam Archiepifcopum Ecclefiae Strigon.; Georgium eledlum Ecclefiae Vefprimienfis, Secretarium , & Cancellarium; Petrum Gereb de Wingaríh, Judicem Curiae Regiae Majeflatis; dein autem Magnificos Dominos Laureníiuin Ducem de Újlak, Joíam de Som Comitem Themefiens. & Blafium de Raska Tavernicorum Regalium M?giftrum; ita, ut ficutimihi, me vivente, faepius fe obiigarunt, fic etiam poft mortem meam in cundlis rebus, & negotiis Fiiiorum meorum, pro quibus ipfi, vei autem familiares, & Commilíbii mei ad fuas dcminationes recurfum habuerint, dignentur eosdem benigne exaudire, ac tueri, & defenfare. Finis ultimi mei teftamenti in pra?diclo Cailro meo Papa in Y rigi!ia Vigiliae Nativitatis Domini, Anno ejusdem MCCCCXCIX. fupra<0 Credentia: Menfa, vei tabula aífabre faíta ad coníetvaöda, expcacnda item omJals geueris vafa. Graecis «/iaxay.