Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1894
44 universis : Quod cum Nos Ecclesiam abolitae societatis in libéra regiaq. Citte Nia Comaromiensi existentem, et S. Andreae dedicatam imposterum per Religiosos S. Benedicti professos, qui nempe per Fidelem nrum nobis dilectum Rdum Danielem Somogyi praefati Oi'dinis et s. Montis Pannoniae Arcbi-Abbatem Fine docendarum scholarum Grammaticarum et humaniorum eorsum collocati sunt (resignata iam dictae abolitae societatis residentia) quoad omnia Spiritualia ministeria providendam, taliterq. eam, qua Conventualem repetiti Ordinis Ecclesiam, cum Supellictili in Inventario specificata, curae et vigilantiae dicti A Abbatis eiusdemque successoris, ac Ordinis sui professorum cum omnibus s. eiusdem Eccliae proventibus et reditibus committendam decrevimus, una (pro reparatione eiusdem, ac signanter tecti et turrium penes generalem Regni nri Hungáriáé Studiorum Fundum bis mille Florenis ita ut nullus amplius hoc titulo eorsum recursus aut praetensio formari possit, effective assignatis) benigne constituimus, ut idem Abbas, et ordinis sui professi eandem cum proventibus suis pro conventuali receptam Ecclesiam juxta tractatum inter Cognatum nrum nobis sincere dilectum Reverendissimum in Xto Patrem Sae Romanae Ecclae Presbyterum Cardinalem, etsacri Romani Imperii Principem, ac praedicti Regni nostri Hungáriáé Primatem Josephum e Comitibus de Batthyán perpetuum in Német-Ujvár Ecclesiae qua etiam Ordinarium sub dato 14-ae Maji anni infrascripti eatenus specialiter initum, atque per Nos praesentibus benigne confirmatum conservent, et reparanda reparent (dempto tarnen fortuiti casus majori damno, quo seu per incendium, seu per terraemotum, autalium quemvis sinistrum eventum Ecclia notabilem ruinam pateretur) praeterea autem de necessaria, et sufficienti supellictili, deque omni qui ad cultum et ministerium divinum requiritur sacro apparatu, ex eo etiam , quod Ecclesiae reditus eisdem resignati sint, Mársupiali item, prouti ex pulsu Campanarum occasione Funerum, ac ex Crypta proventus obtingunt (salva nihilominus quarta funerali, quae Parochiali Ecclesiae cedere debet, ac dedebit, quoties ad eandem S Andreae Eccliae Cryptam de Gremio Parochiae aliquis tumulatus fuerit) providere, una vero diebus dominicis, et Fori Pestis hora ad hoc tempus consveta sacrum decantare ita, ut pro hoc Sacro Musici Cittis erga stipulatam actualem comparere teneantur, post decantatum Sacrum porro singulis Dominicis ac Fori Festis Concionem ad populum per individua sui ordinis dicere, secus si alterutri aut utriq. huic obligationi satis facere négligé-