Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
25 ad jura Valachorum probanda, infeliciter attulit. Litterae illáé Anno 1437. scriptae sic habent: Universitas Hungarorum, et Valachorum, in his partibus Transilvanis, in quorumcunque possessionibus commorantium, ergo rusticorum, siquidem in possessionibus non suis, séd quorumcunque commorabantur. Praeterea, praestationi decimarum obnoxii fuerunt. Sic enim ibidem habetur: pro eo, quod Reverendus in Christo Pater Georgius Lépes Episcopus Transil- vanus suas decimas, ex parte ejusdem Universitatis debcndas — oneri decimarum non subjacebant nisi rustici. Igitur illa Hungarorum, et Valachorum Universitas, cujus hic mentio fit, non signi- ficat Status Transilvaniae, sed communitatem plebeorum. Certe ridiculi duo Status regni, quos propter decimas non solutas Episcopus Interdicto subjecit, et qui controversiam cum Episcopo ea de re habuerunt: an in vili, vei ponderosa Monda decimas solvere debuerint. At Auct. Lib. Supp, repertis harum Litterarum fragmentis, exultat, et Valachos Statum regni tune constituisse fidenter asserit, imo Aug. Imperatorem et Regem obtestatur, ut Valachi in eum Statum reponantur, in quo juxta Litteras Conventus B. M. V. de Kolos-Monostora An. 1437. fuerunt. Status ille fuit rebellium Subditorum, cum suis Dominis terrestribus, post multas caedes, paciscentium: qua de re ex iisdem Litteris haec notare sufficiet:1 postquam multi ex utraque parte corruentes interiissent, tandem Omnipotentis Del annuente clementia, ex Nobilium et populorum Universitatibus, certorum Deum timentium per gratiam, Spiritus S. illustratis cordibus, ad talis pacis devenissent unionem, quod se se — a quibuslibet interfectionibus, sangvinum effu- sionibus, mutilationibus quietos, absolutos etc. De eodem bello rustico scripsit Vice Vojvodae Lorandus Lépes Anno 1438. in Festő Beatae Dorotheae, Tordae, Litteras, in quibus ait: Unionem trium Nationum factam in possessione Cäpolna, contra proterviam, et rebelliones nefandissimorum Rusticorum,1 2 §. 30. Fatendum est, quod, si ullo unquam tempore apparere debuisset, Valachos in Transilvania aliquo loco habitos fuisse, id fieri oportuisset praecipue hoc Anno 1437. item Anno 1459. Age1 Litteras istas quarum tantuni initium, et clausulam CI. Pray Diss. 7. ediderat, maxima ex parte hic describereni, si brevitas instituti pateretur. 2 De hoc bello Rustico, per pacem provincialeni composito est apud me diploma, An. 1437. feria 5. post testűm B. Dionysii Martyris datum, ex Archivo Conv. B. M. V. de Kolos-Mon. exscriptum : ob prolixitatem hic edi non potest.