Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

23 riam, séd praecipue in Transalpinam emigrabant, et rursus redi- bant, ita; ut Transilvaniam modo plures, modo pauciores, inter- dum vix aliqui eorum incolerent. Et haec est praecipua causa, quare notabilem populum in hac patria nunquam constituerint, nisi postremis his temporibus, quibus sub August. Domo Aus­triaca, restituia longiore pace, neque causas, neque potestatem emigrandi habentes, in eum numerum, quem hodie videmus, ex- creverunt. Hanc veritatem clarissime videbimus, si successionem temporum secuti, investigaverimus; quomodo in Transilvania ege- rint Valachi tam sub Regibus Hungáriáé, quam sub Principibus Patriis, eorumque statum singulis aetatibus, quantum monumenta Litterarum, quae ad manum sunt, patiuntur, in Iuce posuerimus. §. 26. Sub Ducibus Transiivaniae Hungaricis Tuhutum, Horka, et Gyula utroque, viris bellicosis Valachi a miliţia excluşi,1 quod suam conditionem aegre ferrent, plerique una cum Slavis in Trans­alpinam abierunt, ubi plurimi eorum populäres habitabant, ideoque a Graecis Scriptoribus Bulgari eas plagas incolentes vulgo Valachi appellati sunt.2 Hos S. Stephanus confecto hello Transilvanico, superavit, eorumque Ducem Keanum interfecit3 4 Anno 1003. Bul­gari una cum Valachis male multati, et Transilvania prohibiţi, paullo post in Pacinacitarum, mox in Cumanorum potestatem venerunt, eisque in Moldávia, et Valachia subditi vixerunt, usque ad Tarta- rorum adventum.1 Siqui vero Valachi post aetatem S. Stephani in Transilvania fuerunt, prout fuisse deinde videbimus; eorum tam obscura sors evasit: ut nulla eorum mentio vel in Legibus, vel in Diplomatibus, vel in Historiis occurrat usque ad saeculum decimum- tertium. §. 27. In Andreae II. Diplomate Anno 1224. Saxonibus dato legitur nomen Blacoriim, qui silvas, in Alpibus ad Sedem Cibinensem, et Districtum Fogarasiensem sitas, una cum Bissenis, genere Paci- nacitis, incolebant, Siculis vicini. Unde colligitur, Valachos Cuma­norum dominio minus contentos, ex Transalpina sensim in silvas, deinde ad interiores Transilvania partes ingressos fuisse. Quod facilius fiebat aetate Belae IV., qui aquisito in Cumaniam jure,5 ejusdem cum Transilvania commercium expeditum fecit. Post­1 Vid. §. 24. 3 Leunclavius, Zonaras, Nicetas apud Lucium L. 5. 3 Thurotz. Chron. P. 2. c. 30. 4 CI. Pray Diss. 6. §. 2. a CI. Pray Diss. 7. §. 3. p. 134.

Next

/
Oldalképek
Tartalom