Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1897

89 garico dicere, nec non Catecheses ibidem juxta usum, qui ante abolitam Soeietatem Jesu viguit, celebrare. Secundo. Praeter sex Classes huma- niores etiam Logicam, Metaphysieam, Physicam, Mathesim Theoreticam, et Geometriám practicam, Mechanicam et Architecturam civilem docere, ad haec convictores Nobiles in lingva Gallica, item horum et semina- ristarum e numero illos, qui jam scholas Latinas frequentant, Linguae autem Germanicae ignari sunt, domi distinctis horis instruere, denique ad Munus Directoris et Cateehetae in schola principali juxta Methodum Normalem Claudiopoli stabilifa obeundem duo individua destinare: Tertio. Pater Rector individua sibi subordinata in duabus domibus pro educa- tione juventutis destinatis ita repartietur, ut praeter Regentem, quatuor Subregentes et Professores quatuor Classium humániorum, quibus jam medio benigni Rescripti nostri de dato septimae Juny anni Millesimi Septingentesimi Sexti Officia Praefectorum dclata sunt, etiam reliqui pro re nata disciplinae et moribus invigilare quaeant. Quarto. Tarn in ad- ministratione Collegii Regii Theresiani et Seminarii S. Josephi, quam respectu Scholarum ordinationis, vei a Gubernio nostro Regio immediate vel per Directorem Universitatis intimandas exacte adimplebunt, nec non Quinta super perceptis et erogatis quoad praemissas duas domos item super conversione fundi pro Templo Academieo exscissi rationes debite instructas Singulo anno versus finem mensis Novembris Gubernio nostro Regio submittent. Haec proinde sunt Jura et obligationes, quas praedictis Clericis Regularibus Scholarum Piarum animo deliberato et de pleni- tudine Potestatis nostrae Regiac contulimus et praescripsimus, non du- bitantes, quod nostri quoquo in Regimine Successores praesentes benignas fundationales nostras inviolatas observare, et omnimode protegere, imo novis etiam fauoribus augere adnisuri sunt. Caeterum mandamus quorum interest aut intererit Universis, ut praesentem fundationem nostram in omni Casu ad amussim observare noverint, eidemque nulla ratione contra- venire praesumant, aut alios quidpiam in obvorsum moliri permittant, quin imo pro Circumstantiarum exigentia opera, auxilio et assistentia promptissime adesse, eademque in omnibus Juribus, et praerogativis efficaciter manutenere, verbo, quidquid ad illius incrementum, Piaeque huius intentionis nostrae consolidationem facere posse videbitur, conferre teneantur. In cujus rei fidem firmitatemque perpetuum praesentes litteras nostras fundationales manu propria subscripsimus, sigilloque nostro pen­dente majori et authentico muniri fecimus. Datum in Civitate nostra Archi Ducali Vienna Austriae Die Vigesima Sexta mensis augusti anno Domini 1778, Regnorum vero nostrorum 38-a, Maria Theresia mpr. Ezen két okirat teljes megértésére szolgálnak a következő adatok. A Felség által felszóllított Orosz Zsigmond piarista rendfő­nök engedett a királyi kegyelem kitüntető bizalmának s csak azt kérte, hogy a regensek egyikének neve rector legyen és ez legyen az intéző a piárista collegiumban, s hogy a tanárok fizetéseiket is annak az útján kapják; s kérelmét a Kegyesrend belső szerve­zetével okolta meg. A kérés teljesült, mire a rendfőnök kinevezte

Next

/
Oldalképek
Tartalom