Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1856

- í) „In Transylvania etiam praestare aliquid conati sumus, in primis autem in depellen- dis erroribus religionis, quibus illa provincia implicita est; quibus in rebus nulla praestantior ratio se nobis obtulit, quam ut exemplo ceterorum Principum, doctos viros, pietate, ac vitae commendatione insignes in Transylvaniam accerseremus, quorum doctrina, et piis institutis vera pietas in suam antiquam possessionem restituereturi, et sacrarum literarum, atque bumanitatis studiis juvenes instructi, alii ad tractandas rés sacras, alii ad civilitatis studia aptiores redderentur ........Quam ob rem, ut et Deo, et hominibus vixisse, atque adeo de posteritate bene m eriţi videremur, ex certa scientia, et multa deliberatione cum Beatissimo in Christo Patre, et Domino Domino Gregorio Papa XIII. Pontifice Maximo, et Illustrissimo Principe Domino Chri- stophoro Báthory de Somlyó, Vajvoda Regni Transylvaniae, et Siculorum Comite, fratre nostro cliarissimo, communicato consilio, scriptis praeterea ad Venerabilem Patrem Laurentium Magium Sacrae Theologiae Doctorem, Provincialem Societatis Jesu per Bohemiam et Austriam literis .... de familia Societatis Jesu eo potissimum nomine suscepta est nobis cogitatio, quod testatum jam illa apud omnes fere populos Christianos fecerit, ut suo praeclaro, utilique in Ecclesia et Repu­blica instituto, et munere, quo........ingeniorum cultui, ac animarum saluţi studere tenentur. A c n e huius consilii (noştri) fructus subditis nostris Transylvanicis, ceterisque vicinis locis diutius deesset, nihil nobis prius putavimus, quam ut vel ad ipsum bellum ab- hinc biennio (1579) procincto, et jam Vilna urbe nostra relicta, versus Polockium cum exercitu nostro profecti, Venerabilem olim Patrem Francis cum Sunyerium, per Regnum nostrum Poloniae Societatis Jesu Provincialem in castra nostra evocaremus, et cum eo de mitten dis sumptu nostro in Transylvaniam ex Societate Jesu aliquot doctis viris age- remus, quod ipse pro suo studio erga Rempublicam Christianam non modo promovendam sus- cepit, sed etiam se aliquos ex Societate in Transylvaniam deducturum recepit, quam quidem voluntatem nostram paulo post (dum nos obsessa arce Polocensi........ laborare­m us, deduc tis du o decim, vel eo amplius ad docendum, interioris doctrinae et prob itat is viris, qui in vinea Domini cum fructu operarentur, perfecit, minime longinquitate itineris, multo minus vario discrimine, cui homines interdum peregrinantes sunt obnoxii, deterritus. Quare nos respectu et causa huius muneris praedictae Societatis Jesu .... pro nostra in religio- nem, humaniores hteras, et ipsam Provinciám Transylvaniae .... consiliere hac in parte voîuimus, ex certa sicentia nostra, animoque bene deliberato, et maturo consilio in Jesu Christi sacrosancto nomine, in civitate nostra Claudiopolitana alias Kolosvár nuncupata Collegium Societatis Jesu funda mus, facimus, institui mus, or dinam us, et erigimus, et bo- nis, reditibusque infrascriptis afficimus. Quam fundationem perpetuis, futuris temporibus et in omne aevum vaiere volumus, attribuentes praedictae Societari Jesu, accedente auctoritate Apostolica, monasterium desertum, olim ordinis Franciscanorum fratrum, liberalitate Regum Ungai-iae extructum, in piatea Farkas-utca, muro civitatis contiguum, cum templo, hortis, areis, turribus, atque adeo locis omnibus circumiacentibus juxta moenia civitatis, in quorum usu ac possessione praedicti fratres Franciscani antiquitus fuerunt; praeterea do- mum proximam, in qua olim religiosae virgines habitabant, ut in ea Schola aedifi care tur.........Ut vero işti Collegio a nobis, ut supra dictum est, instituto, nec ad jura, orn amenta, praeeminentias ad consvetudinem reliquarum in orbe Christiano Academiarum cîesit, ex regia nostra singulari gratia vigore praesentium statuimus, et decernimus, ut qui in liumanio- ribus literis hebraeis, graecis et latinis cum laude versatus fuerit, et postea ad alterutrius facul- tatis sive Theologiae sive Philosophiae fastigium, argumentis prius doctrinae suae editis, judicio Collegii pervenire voluerit, ad gradus et Baccalaureatus, et Magisterii, et Doctora- tus promoveri possit. Quae quidem pronjotio tantum dein jur is, dignita- tis, praeeminentiae, ornamenti habeat, quantum istius-modi promoti- ones in Italiae, Galliae, Hispániáé et Germaniae Academiis de jure et con- svetudine hab ere solent, et possunt. Quod ut authoritate Pontificis Maximi sanciatur, et privilégium justae Universitatis hoc Collegium omni ex parte obtineat, apud sedem Apostolicam contendemus. Pro Societatis autem eiusmodi sustentatione, Abbatiam Beatis- simae Virginis Mariae de Colosmonostra cum antiquo pago, qui pene coniunctus est suburbio praedictae civitatis Colosvár, et aliis totalibus et integris possessionibus Bacz (Bács), Jegeny e, Tybwrcz, Kayantho (Kajántó) et Bogárthelk e .... commemorato Collegio 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom