Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)
Mantissa
71? decreta mox a constitutis Commissariis regiis Cemeterii institutione (investigatione) in apertis sarcophagis singulis cadavera mortuorum instar vivorum penitus incorrupta permansisse , sandapilas vero , vestimenta et linteamina sanguine florido maduisse, huncque e naribus, ore, oculis et pudendis proflu- isse, ac pristinos manuum, pedumque ungues cum recentibus commutatos fuisse observaretur; atque ob id praesentium Judicum sententia omnes illi Wampyri Lidértz nobis dicti, capitibus truncari, cadavera igne cremari, eorumque collecti cineres in vicinum fluvium Morava praecipitari juberentur et haec omnia in Ephemeridibus publicis serie hac adnunciarentur: tunc Krame r u s quoque noster, quia universum Medicorum et Philosophorum Chorum in explicandis ejuscemodi phaenomenis in diversas abire intelligeret scntenlias — animi sui de his Hungáriáé Wampyris cogitata — modo rectae rationi consentaneo cum publico communicavit, adserendo immo rationibus indubiis demonstrando: „nihil se in dicta Relatione invenire potuisse, quod ex principiis rectae rationis quam commodissime explicari nequeat, recensita quoque illa symptomata o- mnia, quae Lues haec epidemica excitaverat, nonnisi delirio wampyriano, aut certe superstitioni nationali a d- scribi debere.“ — Ab experientia quippe constat, omnem nationem Ra- scianam, aut si mavis, Russicam dictam atque Valachicam, quae partim Regiones Hungáriáé inde a Buda in Serviam, imo fere Constantinopolim cis Danubium usque, atque Daciam omnem antiquam, Ripensem puta, transalpinam Valachiam et Moldáviám (et mediterraneam) Transylvaniam inhabitat, de morte et mortuis suis singulares prorsus et superstitiosas constanti lege fovere opiniones eo imprimis tempore, dum solito numerosiorem quampiam stragem inter se grassari observaverit; singulos enim, nulla etiam luis epidemicae culpa mortuos gentili more per vetulas, agnatos et familiares diebus et noctibus aliquot continuis interrogant: quare mortui fuerint? quum divites pecude, pecore, numis et frumentis exstiterint? — potissimum vero, ubi morbus quispiam epidemicus grassatur: a mortuis quibusdam se suos que Rasciani exsugi credunt. Valachi vero natio aeque superstitiosa masticari se dicunt, teste Köleserio nostro: in Scrutinio Pestis Dacicae Cibinii an. 1709 in 16. edito, qui Wampyrismum omnem pag. 111. seductionem ac lusum Diaboli nominat. — Sed missis o- mnibus iis philosophorum et medicorum ratiociniis, quibus phaenomena in effossis Wampyrorum cadaveribus observata, magna animorum contentione explicare annisi sunt, equidem revera satis mirari non desino, quum celebratissimos Hungária et Transylvania plures eo quoque tempore aluerit Medicos: Crusium, Torkosium, Perbegium, Hermannum, Sailer um, Fischerum, Komaromium, Neuholdum, Loewium, Ray mannum, Raygerum, Hambacherum, Mollerum, Milleterum, Perlitsium, Koeleserium, Alkrichium, Borosnyaium, Pa- tabiuni, Jo. Andr. Segnerum Debreczinensium tunc poliatrum, alios ne unicum quidem tamen eorum accersitum fuisse, qui anatomicam talium cadaverum instituisset dissectionem, capitis contenta, nobiliora abdominis viscera, sanguinem venosum, et arteriosum , ejusque turgescentiam, fluiditatem, calorem, tum bilis atque pinguedinis sub terra natae naturam, adhibitis per analy- sim chemicam experimentis modo conveniente examinasset, — non minus cuticulae separationem, manuum pedumque callos unguesque deciduos atque renatos curatius expendisset, — in diaetam denique gentis hujus barbarae ac superstitiosae item mores ac morbos familiares, imino ipsam quoque conditorii humum et plura alia sollicite inquisivisset — quae vero omnia ad genuinam 48*