Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 1 (Budae, 1852-1856)

Regimen Geysae II. regis - Regimen Stephani III. regis

22 bet parte corporis vitiatum... ad sacros Ordines permittas acce­dere, sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere. Can, 16. Quae sit. . . meretrix. ...Meretrix, quae multorum libidini paret. Distinctio 55. Can. 7. Qui per languorem a Medicis desecatur, ad Clerum valet admitti. Si quis a Medicis propter languorem d e s e c t u s est, aut a b a r- baris excisus, hic in Clero permaneat. Si quis autem seipsum sanus abscidit, hunc et in Clero constitutum, abstinere convenit, et deinceps nul­lum debere talium promoveri. Distinctio 82. Can. 1. Generaliter efiam pauperibus, et iis, qui suis manibus labo­rare non possunt, Episcopus necessaria provideat. Episcopus p a u p e r i b u s vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestitum (in quantum, si possibile fuerit) largiatur. PARS II. Causa 2. Quaestio 8. Can. 5. Accusationis modus. . . . Quae vero sit forma accusationis, et quis modus . . . designandus est locus, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et m ensis. Causa 4. Quaestio 2. et 3. Can. 3. Qualitas testium. . . . Inviti testimonium dicere non coguntur senes, valetudinarii ...hermaphroditus, an ad testimonium adhiberi possit, q u a 1 i t a s in­calescentis sexus ostendit. Causa 13. Quaestio 2. Can. 2. In sepulcro parentum suorum , filii sunt collocandi. . . . Quos conjunxit unum conjugium, conjungat sepulcrum, quia una caro est; et quos Deus conjunxit, homo non separet. Can. 3. Idem. Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita, sive in morte. Can. 7. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet. Placuit per omnia magno Concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum parentum canonica institutione sub­jacere perbibetur, sepulturae causa adire procuret: nisi infirmitatis causa praepeditus, in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus. Can. 15. De loco sepulturae. . . . Prohibendum est etiam secundum majorum instituta, ut in eccle­sia nullatenus sepeliatur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exhedris ecclesiae.. Intra ecclesiam vero, et prope altare... nullatenus sepeliantur. Can. 18. Qui sepeliantur in ecclesia. Nullus mortuus intra ecclesiam sepeliatur, nisi Episcopi, aut Abbates, aut digni Presbyteri, aut fideles Laici.

Next

/
Oldalképek
Tartalom