Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

519 designationem mappalem totius objecti, tum sumtus, ad rem plene perficiendam requisiti, quam e contra etiam inde sperandi fructus et commoda per supra fa­tum Architectum Böhm deducti habeantur, atque ideo hic tanto plus sperandum sit, ut propendentibus suapte animis successus sint faciliores, sed et utiliores, quia coepto et viso semel cupito operis progressu alter conterminus Tolnensis Comita­tus, cujus medium novem et mediae horarum spatio idem Saarvizius ingenti cum stagnantium aquarum damno transeat, eo facilius atque suapte etiam in rem uti­lis ejusmodi exempli imitandam consentiet, et sic exemplis subinde etiam alii in ea quae hactenus invisa et inpervia quasi credebantur, pari conatu imitanda atrahentur. 10. Quoniam inter Comitatus eos, qui vel saltem in parte vel non eas, quas debebant, passu in hoc relationes submiserant, numerarentur H e v e s i- ensis, Csongradiensis, Bacsiensis, Pestiensis,Posonien- sis, Aradiensis, Csanadiensis, Szatmariensis et Civitas Kés- markiensis idcirco hi omnes ad circumstantialem de eo, in quibusnam signan­ter locis ? in quali vicinia ? sub cujus domini terrestris jurisdictione ? in quali item quoad longitudinem et latitudinem distantia ? prout et cujus naturae ejus­modi stagnantes et paludinosae aquae reperiantur? informationem submittendam, admonendi erunt. Neogradiensi autem Comitatui peculiariter rescribendum veniet, ut eo alioquin cognito existente, quod cuncta etiam stagna et paludes terreno cujus- piam Domini terrestris adjaceant, hinc quemadmodum ipsa desideratorum puncto­rum cognitio tam privatorum, quam boni publici rationem respicerent, ita idem Neogradiensis Comitatus, eo quo alii Comitatus modo intentus sit, ut Dominis terrestribus, quorum terreno aquae ejusmodi stagnantes adjacent, debite in re praesenti capicitatis specificam ocyus stagnorum et paludum in gremio sui exi- stentium submittere valeat descriptionem. Et quia Szabolcsensis Comitatus paulo post expeditum primaevum hoc in passu benignum Rescriptum nostrum pollicitus fuisset, se geometricam o- mnium in gremio sui paludum et stagnorum designationem attune ob ingruentia hyemnis tempora continuari impeditum, submissurum; interim nec evolutis qui­dem jam annis submisisset, eapropter idcirco reflectendus. Baranyiensis denique Comitatus eo inviandus erit, ut cum illa, quae petita fuit de locis et aquis stagnantibus informatio, citra geometricam opera­tionem per ipsos quoque magistratuales bono cum judicio procedentes reparari valeat, hinc etiam circa partes illas, quae desiderantur circumstialiter, referenda referat. Demum 11. Comitatus Comaromiensis, Thurocziensis, Ugocsien- sis, Abaujvariensis, Liptoviensis, Sárosiensis, Szathmá- r i e n s i s, nec non liberae regiaeque Civitates Ginsiensis, Modrensis et Strigoniensis velut in praesens usque nullam informationem mittentes, re­flexe ad primitivas hoc in passu emanatas benignas dispositiones nostras commo­nendi erunt, ut suas eatenus informationes per specifica proximius submittant. Et haec sunt quae Dilectioni et Fidelitatibus Vestris in merito paludum et stagnantium aquarum qualiter tam pro commodo privatorum, quam et publici emo­lumento exsiccandorum et derivandorum hisce benigne rescribenda, unaque com­mittendum esse duximus : ut ad effectum praemissorum omnium congruas apud concernentes Comitatus et Civitates dispositiones facere, utve salutares hujus­modi benignae Ordinationes nostrae, eum, qui per nos intenditur scopum indu­bie assequi valeant, sua quoque ex parte invigilare, et possibilem quemvis co­natum in eo adhibere noverint, ut primo, quo fieri potest, opportuno tempore

Next

/
Oldalképek
Tartalom