Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

500 tum dictus Comes Eszterházy aliis sibi concreditis militaribus functionibus occupatus foret, aut quacunque ratione impeditus in delata sibi hacce in parte commissione progredi nequiret, memoratus Baro ab Orczy, totum id in effectum quam accuratissime deducere haud intermittat, quod ipsi per repetitum Comi- tem Emericum Eszterházy hoc in merito ultro commissum fuerit. Quemadmodum igitur intuitu praemissorum opportuna jam sua via apud praelibatos Dominos Comitem Eszterházy et Baronem ab Orczy disposita haben­tur, ita de benigno altefatae suae Caesareo-Begiae Apostolicae Majestatis Jussu Praetitulatis Dominationibus intimat Cons, hoc Locumt Regium: quatenus mu­tuam cum praenominatis Commissariis Regiis hoc in passu ex parte provinciali correspondentiam fovere, circa iisdemque exhibendam debitam paritionem, ac item suppeditandam provincialium hominum opem et promptam manum, atque in subministrandis materialibus concursum opportune et efficaciter disponere, in reliquo autem benignis, hoc in merito praet. Dominationibus Vestris sub 11-a Martii anno delabente ab hinc intimatis Jussis et Dispositionibus Regiis semet conformare noverint Eaedem praet. Dom. Vestrae. Datum Posonii ut s. 2. Conclusio pro Camera R. H. Aulica. Quemadmodum proinde praemissa benigna Ordinatio Caesareo-Regia concernentibus Comitatibus sub hodierno ab hinc intimatur, ita eandem prae- libatae quoque Camerae Regiae Hungarico-Aulicae pro notitia, et eorum, quo­rum interest directione et inviatione, interea etiam dum ad hujatem mixtam Commissionem delata fuerit, amice significari. Cum in reliquo Consilium Locumt. Regium ad mutua quaeque etc. Datum Posonii ut s. 3. Conclusio pro D. B. Carolo Barkóczy. Quemadmodum proinde praemisso in negotio opportuna jam suis locis disposita habentur, ita praemissam benignam Resolutionem et Ordinationem Cae- sareo-Regiam Dominationi Vestrae pro notitia, suique directione praescriben­dam esse duxit Cons, hoc Loc. Regium. Datum Posonii ut s. / Comiti Emerico Eszterházy, qua, pro erectione contumacialium Stationum versus Poloniam benigne denominato Commissar io Regio. Maria Theresia etc. Spectabilis etc. Diversae ad Majestatem nostram de­latae , ac per tuas quoque Consilio nostro Aulae Bellico factas relationes con­firmatae remonstrationes, quod per ea, quae communis sanitatis ratio et status exigere videtur, ex parte Regni Hungáriáé versus Poloniam procuranda secu­ritate interventae hactenus dispositiones actu etiam ineffectuatae esse comperian­tur, Nos eo permoverunt, ut ita ordinatam hoc in passu provisionem facere­mus , per quam praeconceptus hoc potissimum undiquaque urgenti in negotio scopus proximius efficaciter et exacte adimpleri valeat. Hinc igitur est, quod memoratum, et hucadusque pluribus commissum negotium jn protensiori hactenus operatione subsistens compendiandum, ac pro ea, quam in te locamus benignissima fiducia, finalem illius exeeutionem tibi immediate et solitarie ea tamen ratione concredendam esse duximus: ut cum alias etiam ex parte militari tibi incumbentes obligationes et curas aprime Nobis per­spectas habeamus, adeoque facile praevidere liceat, quod adhibito etiam quovis possibili conatu et virium intensione, ad effectuationem omnium cum negotio hoc immediatum nexum foventium distinctorum sane objectorum, uti essent personalis obequitatio, et oculata revisio omnium, ubi contumaciales stationes erigendae venient, situum, prout et cum concernentium Comitatuum magistra- tualibus personis necessaria manipulatio, item structura erigendorum contuma­cialium domorum, et alia etiam cum his connexa accessoria, vix sufficere pote­tis; ideo Comitatus Abaujváriensis Supremum Comitem, et Generalem Supre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom