Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

219 fl. grs. quoque contusionum, abscessuum, ulcerum, defluxio­num in guttur et aliorum casuum—frequentiores requi­rantur visitationes, hinc Chirurgis licebit petere,pro qualibet necessaria v i s i tat i o ne - a 3. 4. ad — 5 16. Pro applicatione hirudinis unius ad vasahaemorrhoidalia a 5. ad — 6 17. Pro venaesectione in brachio - - - a 3. 4. ad — 6 18. ,, „ „ in pede - - - a 6. 8. ad — 10 In reliquum, prout hac taxa honoratioribus et opulentioribus nihil prae­scribitur, sed omnia liberalitatTet discretioni eorundem permittuntur; ita vi- cissim Chirurgi, charitate et conscientia Christiana ducti noverint pauperioribus, pro sua tenuitate indulgendum, et subinde gratis opitulandum esse. III. Instructio. Quam Obstetrices observare tenebuntur. 1- o. Obstetrices Physico ordinario, reliquisque Medicis debitum honorem exhibeant, dumque ab iisdem emergente occasione vocantur, illico compareant, eorundem ordinationes accurate ac fideliter exequantur; sobriae ac honestae vitae studeant, loquacitatem fugiant, ac intemeratam conscientiam serVent. 2- 0. Virtute vocationis suae, quando vocantur, sine discrimine perso­narum, sive de die, sive ncctu, ad parturientes sine inora se sistant, debita sollicitudine et circumspectione easdem tractent, nec ullibi officia sua denegent; arcanos defectus mulierum non propalent, quam, quibus eosdem scire officii et conscientiae ergo competit. 3- 0. Quando periculum portendentes, dubii eventus, ac difficiles partus occurrunt, sibi ipsi non confidant, sed alterius prudentis Obstetricis assisten­tia , quin etiam Medici consilio utantur; nec periculum mortis reticeant, ne fors aeternae salutis jacturam una ciim foetu pariens incurrat. 4- 0. Infantes debiles et jamjam moribundos, qui fors usque adventum Sacerdotis vivere desinerent, simul ac ii, vel jam editi, vel in partu constituti membrum quoddain corporis protrudunt, cum aqua simplici, neutiquam vero alio liquore, adscito uno alterove teste, aut susceptore in Nomine Sanctissimae Trinitatis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti baptizent etc. de peracta baptizatione Parochos certiores reddant. 5- 0. Sine praescitu vel consilio ejusdem Medici, nullum purgans, vel aliud medicamentum interne adhibendum, ordinare vel propinare audeant; mul­to minus ad provocandum ab o r t um vel foetum intra uterum necandum, vel dolosam veri partus subductionem,ac alieni suppositionem semetse­duci , aut corrumpi patiantur. 6- 0. Prouti nulli Obstetrici licitum erit Artis obstetriciae exercitium, prius­quam per Physicum ordinarium cum sibi adscitis examinata et approbata sit, ita nec ministris earum amanuensibus, seu adjutricibus manumissis obstetricalio per­mittitur , priusquam examinatae et approbatae sint; quin etiam Obstetricibus in­cumbet , ne unquam ministras suas solas penes parturientes permittant, nisi in summa necessitate. 7- 0. In reliquo mutuam concordiam ac amicitiam secum colant, omniaque praenotata sub inevitabili gravi mulcta, poenaque stricte observent. 329. Philippi Pacifici Wieller H edic i restantiae. Conci. Cons. die 21. Aug. 1745. (In seq. M. R. ddto 12. Aug. 1745.) Ad Philippi Pacifici Wieller Medici, ob praeslita tempore durantis contagionis arte sua chirurgica servitia , et restantias, debita apud Comitatus Szathmariensem. Scepu- siensem, Zempliniensem , Tornensem, Abaujvarienscm , IVitrienseni, Pestiensem et Hevesien-

Next

/
Oldalképek
Tartalom