Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

201 Comitatus Ugocsensis infecta 26 suspecta — „ Szabolcsensis „ 11 „ — „ Bereghiensis „ 33 „ — Series comitatuum et locorum cis Tibiscum infectorum: Abaujváriensis: Garada, Forró, Szöled, Vécse, Újvár, Szemere, Füzér; — Zempliniensis: Bodrok, Keresztűr, Tállya, Mád, Harkány, Tots, Iszép, Mihályka; — Sá- rossiensis: Kruplyolda, Szinniczke, Kapisova, Betejocz; — Borsodiensis : Papy. ^286. Possessio Osgyán infecta. Coocl. Cons. die 31. Octbr. 1742. Ea insperata a domino Supremo Comite comitatus Honthensis recentius supervenit relatio, quod malum contagionis jam in processu quoque Kis- H o n t h, eidemque adjacente possessione 0 s g y á n nominata eruperit; quo in passu quamvis Sup. Comes processus Kis-Honth praedictam possessionem prae­cludendo, quoad internam sui securitatem necessarias fecisse videatur disposi­tiones , quia nihilominus malum hoc, ibidem antequam detectum, necessariae­que eatenus praecautiones institutae fuissent, diutius jam gliscere observare­tur, medioque tempore loca viciniora, utinam ne etiam remotiora, mutuam adinvicem procul dubio habuissent communicationem, ut itaque publicae secu­ritati ulteriorique conservationi quo melius consulatur, et prospiciatur; sub hodierno jam abhinc ordinatum est, ut totus praefatus processus Kis- Honth per conterminos eidem comitatus strictissime praecludatur, nec ullus inde sine expleta 42 dierum contumacia exmittatur. Datum Po- sonii ut s. 287. Cassoviae commissio sanitatis instituta. Conci. Cons. die 3. Novbr. 1742. (In seq. M. R. ddto 30. Octbr. 1742.) Benigne committitur, quatenus commissio sanitatis sub praesidio Comitis Antonii C s á k y, et uno ex parte militari, duobus item civitatis Cassoviensis senato­ribus et medico, qui habetur in dicta civitate , ad eandem assumtis , Cassoviae ordinetur; eademque de ibidem quoad rem sanitatis occurentibus , tam constituto in illis Fartibus regio in re sanitatis Commissario , quam etiam Consilio huic de tempore in tempus relationes suas submittat. 288. Comes Paulus Balassa Commissarius Regius districtus trans - llanubiaui; §upr. Comites in gremio comitatus maneant. Conci Cons. die 9. Novbr. 1742. (In seq. M. R. ddto 6. Novbr. 1742.) Benigne rescribitur , quatenus omnes SupremiCo mites publicis servitiis non praepediti, ad permanendum in gremio comitatus sui, et inter alia , ad gerendam sanitatis curam serio moneantur; Administrator porro officii Supremi Comitis in Be- reghiensi comitatu, dominiorum Munkács et Szent-Miklós officiales, ad observandas in re sanitatis dispositiones adigat; Commendantibus etiam Magno-Varadiensi et Eperjessiensi in­junctum jam habetur, ut iidem dispositionibus provincialium , circa rem sanitatis factis se accommodent; medicus vero et chirurgi Vienna missi, per Regios Commissa- rios ad debite serviendum adstringendi erunt; caeterum cum infectionis malum in 0 s g y án erumpens confirmaretur, benigne committitur, quatenus Comes Paulus Ba lassa , in quali­tate Regii Commissarii, in comitatus Honthensem, et Neogradiensem , pro faciendis debi­tis quoad rem sanitatis dispositionibus et praecautionibus, semet illico conferat et de illis supremum etiam in montanis Cammergrafiiim certiorem reddat. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom