Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

200 Contumacia ad tres septimanas extensa; locus Krag-o­javacz infectus. Conci. Cons. die 23. Octb. 1742. (In seq. 31. R. ddto 16. Octb. 1742.) Comitum Alex. Károlyi et Thomae Berényi in re sanitatis relationes fine eo benigne communicantur ; quatenus juxta petitum Comitis Károlyi comitatibus illis, quos tangit, intime­tur, ut lineam illam, quam idem Comes trans Tibiscum in finibus comitatuum Békés si en­sis, Aradiensis etZarandiensis instituit, rite observent; eidem vero Comiti rescri­batur, ut respectu incolarum Transilvaniae, et illorum comitatuum, in quorum gremio malum contagionis grassatur, contumacia ad tres septimanas extendatur; Comiti autem Be­rényi, approbatis per totum ejusdem dispositionibus, rescribatur, ut curam sanitatis ulterius quoque sedulo gerat; caeterum cum prope Belgradum in loco Kragojavacz dicto pestis grassetur, comitatibus Bacsiensi et Baranyiensi intimari praecipitur, ut debitas in finibus suis dispositiones faciant, ne ullus sine fidedignis passualibns admittatur ; quodipsum etiam ex parte Sclavoniae jam fieri demandatum est. 285. Series locorum infectorum. Conci. Cons. die 23. Octb. 1742. Ex alio Consilii istius Locumtenentialis Regii sub 28. praeteriti mensis Ju­lii expedito intimato intelligere licuit: quinam comitatus, quaeve eorundem loca contagionis malo eotum jam infecta fuere, quales item salutares ad ante­vertendam ulteriorem ejusdem mali propagationem factae exstiterint praecautio­nes ? ubivis exacte observandae. Cum porro non obstantibus etiam ejusmodi praecautionibus, praeattactum malum ab eo tempore non modo trans Tibi­scum majus sumpserit incrementum, sed etiam cis Tibiscum in Bereghi- ensi, Abaujvariensi, Zempliniensi, Sarosiensi et Borsodiensi comitatibus eruperit, eodemque trans Tibiscum quidem complura loca, in praefatis vero cis-Tibiscanis comitatibus in annexa serie / denotata infecta ha­beantur: hinc ea jam sollicita cura gerenda est, ut adhibitis quibusvis salutari­bus modis, et mediis ulterior ejusdem mali extensio sit praecauta; quem etiam in finem, licet pro ulteriore tutamine, et conservatione comitatuum trans Tibi­scum sitorum, et Dei gratia adhuc sanorum, ac harum etiam Partium majori se­curitate, trans Tibiscum certae praecautionales ductae sint lineae, una quidem in finibus districtus majoris Cumaniae et comitatus exterioris Szol­nok, alia vero in limitibus comitatuum Békés, Zarand et Arad, disposi­tumque una habeatur, ut ex Comitatibus et locis trans-linealibus per ejusmodi lineas, tanto magis per Tibiscum non alter, quam qui in locis idcirco per do­minum Regium Commissarium designatis, vel adhuc designandis, contumaciam rite expleverit, resque penes se habitas dabite mundari fecerit, idipsumque suf­ficientibus authenticis testimonialibus legitimaverit, admittatur. Quia nihilomi­nus ultra etiam praevio modo institutas salutares dispositiones summe necessa­rium foret, ut ubivis locorum exacta, et sedula vigilantia in eo adhibeatur; ne cuipiam sive ex infectis trans Tibiscum sitis comitatibus contumaciam praevie non peragenti, sive ex comitatibus cis-Tibiscanis pariter infectis, sine fidedignis salvi passus literis, debite contrasignatis, venienti transitus et condescensio ad­mittatur. Datum Posonii ut s. / Specificatio comitatuum contagionis malo trans Tibiscum infectorum, numerus item locorum in iisdem infectione notatorum, vel de ea suspectorum. Habet loca: Comitatus Szatthmariensis infecta 120 suspecta 7 . « Maramarosiensis „ 66 „ — „ Bihariensis „ 31 „ 11 28#.

Next

/
Oldalképek
Tartalom