Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

69 Pharmacopoeia PP. Societatis» Trencsini. Pliarmacopoea castrensis Budae: liic constituto stabali chirurgo in­terna morborum cura interdicta, Physicus autem ordin. Civitatis aegros civiles ultra aequum non taxet. Conci- Cons die 3. Julii 1737. (In seq. 31. R. ddto 28. Junii 1737.) Altissimi ordines / concernentibus pro observamine publicantur. / Carolus VI. etc. . . . Ouod collegii Trencsiniensis Patrum Societatis apothecam attinet, cum justum omnino sit, ut donec ipsis publica pharma­corum distractio ibidem Trencsinii admissa fuerit, iidem Patres ab ejus­modi quaestu civili in medium civitatis etiam contribuant, ideo vel annue 30 flor, ad cassam civitatis contributionalem solvant, vel eo fine semel pro semper 500 fl. capitale ad manus Magistratus loci deponant. Intuitu vero apothecae campestris Budae habitae, cum publica phar­macorum distractio a parte Consilii Aulae bellici eidem pharmacopolae jam in­terdicta sit, hinc nihil amplius requiri, quam ut cives quoque ab em­ptione medicamentorum ex eadem apotheca inhibeantur, quod ipsum etiam , respectu chirurgorum s t a b a 1 i u m in loco existen- tium, ne videlicet ad internam morborum curam per cives, signan­ter habiliores adhibeantur, fieri utique poterit. In eo tamen Magistratus soler- tem curam habeat: ut medicamenta in apothecis civilibus aequo pre­tio vendantur, et ad ordinarium etiam civitatis Physicum pro cura et praescriptione medicamentorum recurrentes cives, ultra aequum non taxentur, singularis autem hoc in passu pauperiorum considerelio ac re­flexio per ipsum habeatur. Datum Viennae ut s. »6. Lues pecorum in Ballatincz et Rahersburg. Conci. Cons. die 19. Julii 1737. (In seq. M. R. ddto 16. Julii 1737.) Circa exstirpandam luem pecorum in dominio Ballatincz dicto, Comitatui Szaladiensi adjacente, vicinisque oppidis a civitate Rakerspurgensi tribus, aut quatvor miHiaribus. sitis, nimium grassari coeptam, notae praecautiones observandae. S7. Epidémia in Polonia sopita. Conci. Cons. dic 27. Ang. 1737, (In seq. M. R. ddto 22. Aug. 1737.) Cumin Poloniarum quoque Regno, nulli amplius contagiosi morbi observentur, clementer rescribit Sua 3Iajestas Sacratissima; non esse amplias necesse, ut passus in Po- loniam habiti tam stricte custodiantur. 88. Lues in Balatincz, ITIellinza, Terna el Toberneg. Conci. Cons. die 17. Septb. 1737. (In seq. 31. R. dtto 12. Septb. 1737.) Circa exstirpandam pecorum luem emanatum mandatum, Comitatibus Szaladiensi et Castriferrei intimandum, quatens iidem ob luem in oppidis Balatincz, llellinza, Terna et Toberneg grassantem , ad avertendum non modo ab ipso Regno Hungáriáé , sed etiam a reliquis vicinitatibus malum, necessarias adhibeant dispositiones.

Next

/
Oldalképek
Tartalom