Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Dum de dire, universum Regnum, lapsu decem Lustrorum vix remittente saevitie peragrante Peste orientali catervam quasi lustraveris Ordinationum, tantummodo eas intueri fidas: quae, — scopo suppeditandae adusque nondum notae genuinae miseriarum harum imaginis — aut succedentem mali hujus truculentum cursum, continuatamque moram, aut vero praecautionum factarum necessitudinem dilucidant, probantque; ceteris cunctis, ad bina haec momenta principalia non reducendis, caute relegatis. Omnimodam certe solertiam in typi correctam indolem intentam fuisse probant paginae; et si quae minutiora menda irrepsere, ea unice mei a loco preli officiosae avocationi et longinquae absentiae tribuenda. Restat commemorare: adnexum Indicem particularem tantummodo temporaneum, in Tomi praesentis usum congestum esse; tam universalem, quam speciales practicosve pertractatorum Objectorum Elenchos calci consummati Operis nectendos fore. Dabam Viennae in C. R. Ministerii Internorum Departamento Sanitatis die 31-a Martii 1852. Dr. Llnstbnuer.