Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

53 misisse: ut antelatarum in suo esse relictarum Pharmacopoearum Administrato­res seu Pharmacopolae pro more alibi etiam observato adjurentur, Pharmacopoeaeque eorundem de tempore in tempus visitentur, corrigendaque corrigantur, imo pro majori publicae sanitatis securitate si non omnia, adminus illa medicamenta, quae majori attentione egerent, quaeve ex materialibus p r e c i o s i s componi et composita asservari debe­rent , in praesentia medicinae Doctoris conficiántur, ac per eundem Taxa quoque medicamentorum limitetur. Quod autem praefatorum Religiosorum Apothecas concernit, cum Fratres Misericordiani, et ex religioso instituto ipsorum publicam in- firmariam , eoque fine necessariam quoque Apothecam servare , miserisque in­firmis, medicinas et alia gratis praestare debeant, ut autem re centi ores semper medicinas in Apothecis suis habeant, ipsis publica Pharma­corum distractio, etiam alibi locorum passim admissa esset. Igitur intuitu supportandorum publicorum onerum hoc in passu eosdem sua Majestas SSma clementer dispensat. Circa Patres societatis e converso, cum iidem ex religioso in­stituto suo Apothecam servare non obligentur, adeoque nec publicani etiam Pharmacorum distractionem, velut beneficium civile absque onere pu­blico , juste praetendere queant, priorem benignam suam Resolutionem taliter eadem sua Majestas SSma effectuari vult, ut iidem , in locum quorumvis o n e- rum publicorum, abinde pendendorum pro 60 liris medicinas, erga praescriptionem Physici civitatis ordinarii per Magistratum hujatem modo infra declarato conducendi, miseris et de pauperatis civibus infirmis, media ad comparanda medicamenta non habentibus, annuatim gratis prae­stare, eatenusque annue Consilio huic iidem facere, vel denique in hunc fi­nem, semel pro semper, ad manus Magistratus civilis 1000 llorenorum capitale deponere, et praeterea tam ipsi Patres videlicet Societatis, quam et antelati Fratres Misericordiani, visitationem Apothecarum suarum de tempore in tempus instituenda, j u r a m e n t i item a saecularibus illorum (si quos habuerint) Administratoribus desumptionein, et subeundum ab his exa­men, nisi praevie seinet in facultate aliqua examinatos fuisse probare pos­sent , admittere teneantur. Magistratui autem huic Posoniensi injungendum Eadem Altefala Sua Ma­jestas SSma R. commisit; ut ubi praementionatum Capitale ad manus depositum luerit, illud ad locum securum, erga 6 proc. Interesse elocare, et annuale ejus­dem interusurium, praemissum in finem convertere, desuperque rationes dare studeat. Ac praeterea Physicum ordinarium (quantum fieri potest catholicuin} solito juramento adstringendum, ea cum obliga­tione: ut idem in loco fixe semper resideat, praevio modo stabilitas omnes Pharmacopoeas de tempore in tempus visitet, observatos quosvis defectus emendet et corrigat; toties, quoties unus vel alter stabilitorum ejusmodi Phar­macopolarum, Pharmacum compositum, et signanter quod majori atten­tione egeret, et preciosisque materialibus consisteret, et praeparatum con­servari soleret, conficere voluerint, conficiens Pharmacopola idipsum medico insinuare obligetur, idemque medicus occasione confectionis talismodi medicamenti adesse, et vasa seu instrumenta illa, ad quae Pharmacum praevio modo confectum pro conservatione repo..etur, ad evitandam omnem fraudem signare teneatur; ne autem Pharmacopolae tam simplicia, quam composita medicamenta excessivo, ut saepe fit, pretio distrahere possint, iisdem Pharmacopolis injungendum esse: ut species aliunde adferendas de medio in medium annum sibi comparent, comparatas vero coram medico

Next

/
Oldalképek
Tartalom