Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

42 56* Ordines intuitu visitationis Pliarmacopoearum Poso­niensium. Conci. Cons. die 7. Aug. 1733. Probe recordari Magistratum Civitatis istius, benignissimae Caeseo-re- giae Resolutionis illius, quae in anno adhuc 1727 super eo, ut videlicet Phar- macopoeaehujates civiles visitentur, et Pharmacopolae per disinteressatos Me­dicinae Doctores examinentur, et ex iisdem civilibus Pharmacopoeis duae, quae medicinis magis et melius instructae, ac capaciore quoque magisque ha­biliore Pharmacopola provisae repertae fuerint, stabiliantur; reliquae autem dato eisdem sufficienti pro distractione materialium et medicamentorum jam ha­bitorum tempore, cassentur, intervenerat, et Eidem Magistatui iteratis vicibus intimata fuerat. Et esto tum examen eorundem pharmacopolarum peractum, tumque Phar- macopoearum visitatio instituta et Consilio huic superinde etiam relatio facta fuerit quidem; quia tamen examen illud ita, et visitatio subsistere haud posse viderentur vel ex eo : quod 1. Omnes Pharmacopolae (uti Consilio huic innotuisset) practicum Exa­men non subivissent, quodve 2. nulla inter civiles Pharmacopaeas distinctio et differentia, quae vide­licet magis et melius instructa et medicinis provisa sit? in visitationis rela­tione facta fuerit. 3. Quod Domini visitantes Doctores vitiosas et corruptas Medicinas in Pharmacopoeis inventas non abjecerint. 4. Quod a Pharmacopolis etiam id, quomodo nonnulla ipsorum medica­menta praeparata sint, quomodove et secundum quos Authores praeparari so­leant? perquisiverint quidem, num autem ad quaesita bene aut male respon­derint , et praeterea an et quos in specie ex aprobatis Authoribus habeant ? non declaratur. 5. Opinio Dominorum Doctorum super eo, quae Pharmacopoeae magis instructae et habiliore ac capaciore Pharmacopola provisae, consequenterque stabiliendae sint? non adnectitur. Ex praemissis itaque defectibus examen illud et visitatio pro sufficienti non agnoscitur. Qui defectus , ut quantocyus suppleri et praedeclarata benigna Suae Majestatis SSmae Resolutio a tanto tempore ineffectuate haerens, nunc in effectum deduci possit. Idcirco Magistratui L.R. Civitatis istius Posoniensis districtim injungi, eas illico facere noverit dispositiones, ut Pharmacopolae hujates Pharmacopoeas civiles administrantes, affuturo die Martis in diem il-mam currentis Mensis in­cidente, medio hujatum Dominorum Ordinariorum Medicinae Doctorum, utpote: Joannis Georgii Koller, Andreae Her mann, Josephi Caroli Per bek, et Justi Joannis Torkos ad id requirendorum iám partialiter^ aequaliter et sufficienter tam theoretice, quam et practice denuo iterum in praesentia duarum e magi­stratu civili ad id exmittendarum personarum examinentur; quo examine per­acto , illico, nullo dato Pharmacopolis respirio, Pharmacopoeae eorundem medio antelatorum Doctorum adaequate visitentur; defectus omnes tam oca- sione examinis quam et visitationis hujus observati, specifice et fideliter conno- tentur, medicinae vitiosae aut corruptae, quae sive in una, sive in alia earun- dem Pharmacopoearum inveniri possint, eotum factim foras ejiciantur , et an- nullentur; an item et quales Authores hic vel ille Pharmacopola habeat, juxta quos medicinas conficere soleat, inquiratur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom