Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
502 # Maria Theresia etc. Cum premens modernarum circumstantiarum necessitas postulaverit in Hungária et Silesia versus Poloniae atque Moldáviáé confinia uti praecautionibus, quas status sanitatis in haereditariis Regnis ac Provinciis nostris conservatio, ac eatenus requisita ob perdurans inter Aulam Rus- sicam et Portam Ottomanicam bellum providentia svadere videntur; eapropter hoc ad finem inclinante anno in Silesia jam omnes necessariae dispositiones factae sunt, sed et relate ad Hungáriám quemadmodum tibi alioquin cognitum est, diversi emanarunt Ordines, qui tamen, quia ampliores essent, negotii accuratiorem, magisque concentratam attentionem deposcunt, ad scopum benignarum intentionum nostrarum, quo fieri valet ocyus assequendum, singulaque ea ratione conficienda, uti per operosam operi admovendam manum res, de qua questio est, abrupta omni mora, effective expleatur. Quo igitur hocipsum eo securiorem nanciscatur eventum, Nos in tua Nobis nota dexteritate, fidelitate ac servitii zelo clementissimam fiduciam ponentes, tibi totam in Regno Hungáriáé versus Poloniam et Moldáviám erigendarum Stationum contumacialium provinciam ea lege concredendam esse decrevimus, ut: 1- ino. Solus, et citra tibi a Nobis adjungendum quempiam, seu ex parte provinciali, camerali aut aliunde Commissarium cum executione, et omni hoc in passu directione quo celerius progrediaris; demum 2- do. Absque nectenda mora, causa explendae hujus benignae voluntatis nostrae curae sedulae loco habebis, ut confinia et loca, quae paulo infra recensebuntur, in persona oculariter revideas , super quolibet loco omnibus numeris absolutam relationem concinnes, terminatisque consultationibus opus simul , et semel in sui integritate Nobis ipsis sub involucro ad Cancellariam nostram Hungarico-Aulicam informationis loco transmittas, per quam illud nostrae SanitatisDeputationi Aulicae transmittetur: ut quemamodum tu de omnibus quoad singulum locum praemissa matura expendendorum expensione judicium laturus es, etiam hic loci simultanee omnia, quoad omnes operationis tuae singulares partes definiri, ac demum citra obmovendas eatenus ulteriores difficultates cum reali executione progressus fieri queat; siquidem nos Cancellariam nostram Hungarico-Aulicam jam instruximus, quatenus ea ratione, et ex hoc momentoso negotio cohaerente cum zelo progrediatur, ut adminiculo indilatae cooperationis ex parte Consilii Aulae Bellici, Caesareae item ac Caesareo-Regiae Camerae Aulicae, nec non Sanitatis Deputationis itidem Aulicae omnia, semota omni mora ad suos rectos tramites dirigantur, tibique Resolutio perinde simul et semper, quoad universalem operationem tuam detur, ut tandem negotio huic efficaces motus, idque ipsum in ordine sistematico dari possit, quin per commixtiones difficile, et confusum reddatur. Ad haec tibi ultro clementer praecipimus, ut earum, quae huc submittenda habes, Relationum copiam etiam Consilio nostro Locumtenentiali semper pro ejusdem pariformi notitiae statu transmittas. 3- io. Universalem relationem, quam praecognito modo faciendam habes, trifariam dispesces, cujus partitionis pars prima locale, secunda aedificia, tertia demum constituendum personale pro objecto habebit; in quibus ad calcem omnes, tuae ideae opponendas difficultates adaequate, et in omni, eaque plena claritate exponere satagas. Cumprimis itaque 4- to. Quoad locale sollicitudinem peculiarem impendendam habebis, eate- nusque informationis loco tenebis, quod anno jam 1768. antequam bellum, quod superius commemoravimus, erupisset; momentum discriminis, in quo haereditaria Regna ac Provinciae nostrae per vicinum Poloniae Regni situm omni tempore versantur, quod semet contra Turcicum Imperium in ordine ad omnimodam conta-