Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

492 sio observetur. Et denique nunquam plures in unam expeditionem materiae, uti hucusque observatum fuit, confundantur, sed quaelibet (nulla prorsus excepta) ultro quoque separatim repraesentetur. Eapropter Consilium hoc Locumtenentiale Regium praemissa, fine punctua- lis observationis hisce intimat. *) Datum Posonii ut s. 608. Examen Chirurgorum contumacialium ; processus cri­minales in puncto praevaricationis Patentalium Sanitatis. Conch Cons. JV/ 9. die H. Martii 1769. (In seq. M. R. Jl* eodem ddto 22. Febr. 1769.) Quidnam circa Chirurgos in contumacialibus stationibus constitutos, quo­vis anno examinandos, et submittendam de illorum capacitate vel inhabilitate fi­delem relationem ad tenorem benignae eatenus impertitae Resolutionis Caesa- reo-Regiae, Sanitatis Commissionibus in haereditariis Provinciis Germanicis or­dinatis commissum habeatur, ex / annexa copia uberius intellecturi sunt. Non absimiliter hicce advoluta copia / pluribus perhibet, quidnam in me­rito editae in anno 1766 die 25. mensis Augusti contra et adversus sanitatis praevaricatores poenalis legis circa instituendam quidem etiam tempore vigentis sanitatis criminalem processum, ante tamen publicationem et executionem sen­tentiae faciendam constitutae, in quavis Provincia Sanitatis Commissioni illius cum rationibus decidendi communicationem, sibique futuram submissionem clemen­ter resolvere, in ejusque conformitate apud Sanitatis Commissiones in antelatis Provinciis haereditariis Germanicis constitutas sua via oportuna disponi facere, benigne dignata sit Sua Maj. SSma Caes Reg. Apostolica. Quae Magistratibus Consilium hocL. R. tam pro futura sui relate ad praeattactas Patentales directio­ne , quam et eum in finem transmittit, quatenus ad praeadvolutorum benignorum Ordinum in domo etiam et statione contumaciali Borsaiensi Comitatui huic Mar- marosiensi ingremiata observationem opportuna disponere noverint. Datum Po­sonii ut s. / Anzuzeigen. Da verlauten wolle, dass ein und andere Chyrurgi in denen k. k. Contumaz-Stationen wenige Geschicklichkeit in ihrer Kunst be- sitzeten, hieraus aber für die allenfalls ihrer Hülffe bedürftige Contumazislen gefährliche Folgen erwachsen könnten; alsz hätten allerhöchst ihre Ic. k. Maj. allergnädigst resolviret und anbefohlen, dass bey der jährlich vorzunehmen­den Visitation der Contumaz-Stationen, durch die jeden Landes befitidliche Sanitäts-Medicos die daselbst angestellte Chyrugi, jedoch nach ihrer dermaligen Bestimmung, und über die in ihr dieszfälliges Amt einschlagende Stücke, auch ohne abnahm hiervor einiger Taxae nochmahlen genau examiniret und geprü- fet, und über die fähig- oder Unfähigkeit derselben der pfliclämässige Be­richt unter eigener schwerer Verantwortung und schärffester Bestraf ung er­stattet werden solle. Welche so geschöpfte allerhöchste Enischliessung mann dahero Ihr zur Wissenschaft und ihren Nachverhalt mit den Beysatz andurch bedeutet, dass *) Introducto novo penes Consilium R. L. H. agendorum ordine, peculiares Commis­siones ultro stabilitae sunt , et quidem : Religionis, Oeconomica, Rationa­ria et Urbar i a lis. — Commissio Oeconomica celebranda erat quovis die Martis ac Veneris, ac una, sic dictarum mixtarum Commissionum: utpote Sanitatis negotia pertractanda habuit. — Caeterum, quod Numerum Conclusorum seu Inti— matorum Excelsi Consilii attinet, i s — pro nunc — haud proprius, verum de ema­nato Mandato Regio transumtus fuerat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom