Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Recti, in hac quoque Administrationis sphaera inducendi ordinis studio mota Excellentia Tua tenuia illa conamina — quae inde a Protectoris Summi funestissimo Heu! e vivis decessu, sinistra pene latuere sorte — lydia lustrare ac pendere crisi, quinimmo sumtibus publicis prelo danda gratiosissime una ac munificentissime decernere minime ambigit. Quidquid igitur unquam utilitatis, salutis ac emolumenti — ductu Codicis hujus — in tuenda Incolarum sanitate „desideratissimo illo terrenae vitae thesauro44 moliri, teneri, aggredi valet, omne id — Excellentiae Tuae providissimo in Publicum studio, humanissimo in Cives Patriae regimini, tenerrimae in egentes, derelictu pressos ac morbidos sollicitudini grata recolet Hungária!