Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
261 371. Posonii caristia victualium praecavenda et mundities Civitatis manutenenda. Conci. Cons. die 16. Octob. 1750. (In seq. M. R. ddto 12. Octob. 1750.) Benigne rescribitur, quatenus Civitatis Posoniensis Magistratus serio adstringatur, ut victualium caristia praecaveatur; ad servandam autem munditiem ductus ex cloacis in fossatum tendentes illico obstruantur; an vero et quomodo praedictum fossatum de pleno repurgari, aut ingesta terra applanari valeat, adhihito etiam perito Geometra, ea- tenus Opinio submittatur^ stratum porro Civitatis, viaeque publicae imminente vere solide reparentur. 372. Coemeterium Tyrnaviense; Crypta Posoniensis. Conci. Cons. die 12. Januar. 1751. (In seq. M. R. ddto 7. Januarii 1751.) Altissimo nomine Regio praecipitur: Coemeterium parochialis ecclesiae Tyrn a- viensis adhucdum intacte et absque reiteranda cadaverum sepultura relinquendum; obstruenda item esse spiramina in ecclesia parochiali Posoniensi, e Crypta mediana in eandem ecclesiam patentia. 373. Morbus petechiaruin in Comitatu Trencsin. Cnei. Cons- die 15. Febr. 1751. (In seq. M. R. ddto 9. Febr. 1751.) Erga relationem Marchionatus Moraviae in eo, qualiter morbus petechialis in finitimis Moraviae locis Comitatui Trencsiniensi ingreiniatis, in tantum jam invaluerit, ut 10. et 12. personae dietim moriantur , quodve malum hocce ad partem Moravieam quoque jam diffusum, intra dominium Rosenauer grassetur, factam , clementer committitur , quatenus Trencsiniensis Comitatus in statum et circumstantias praefatae infectionis medio Chirurgorum diligenter indagari, infectosque a sanis separari faciat, desuperque genuinam Informationem Consilio huic, per Idem Suae Majestati Sacratissimae cum opinione transmittendam submittat. 374. Francisci Mutz Cliirurgi militaris tantummodo cum annutu E\cl. Consilii R. L. H. in coetum Balneatorum Pestinensium susceptio. Conci. Cons. die 28. Maji. 1751. (In seq. M. R. ddto 18. Maji 1751.) Francisci 31 utz chirurgi Pestino oriundi in numerum , et coetum civium, et Balneatorum Pestiensium recipi supplicantis Instantia / fine eo benigne communicatur, quatenus ctum, solitis literis Patentalibus muniti et legitimati fuerint. In reliquo autem praedicti coctores salis-nitri in stationibus suis in educilla, macella, aliaque dominis terrestribus competentia jura involare non audebunt, neque illa sibi ullo sub praetextu vendicare, vel usurpare attentabunt. Quapropter omnibus et singulis, quibus supra, hisce firmiter, ac serio mandamus, ut praedeductae benignae Resolutioni ac dispositioni nostrae debitum morem obedienter gerant, et nec in minimo eisdem contravenire, aut, ut ab aliis contraveniatur, admittere audeant; secus indignationem nostram Regiam irremissibiliter incursuri, cum haud deerimus, in temerariis mandatorum nostrorum transgressoribus poenam contra eos lege statutam, desumi facere Juxta quae proinde, quivis Mandatum hocce Regium probe exequi, et secus sibi de damno cavere noverit. Dabantur in Civitate nostra Vienna Austriae, die 5 3Iaii 1742 Maria Theresia (L. S.) Comes l.udovicus de Batthyán. — Petrus Ve»h.