Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis

233 tam et ex benigna Caesareo-Regia resolutione iis admissam publicam medicamen­torum distractionem, interea, ita tamen, ut illi conditiones eotum praescriptas, et respective etiam benigno regio privilegio Patribus Societatis Jesu inpertito insertas debite observent, et Fratres Misericordiae ad internas hominum curas se haud inmittant, eoque fine medicinas suas extra claustrum infirmis non appli­cent, relinquantur; praelibatis autem Sanctionalibus ordinis S. Elisabethae in civitate hac degentibus publica pharmacorum distractio inhibeatur, super ul­timo autem querimoniarum puncto Sibi votum Consilii hu­jus Regii Locumtenentialis, pro ulteriori elemen tissima Resolutione quantocius submittatur. Hanc igitur benignam Resolutionem Cafesareo-Regiam civitatis istius Ma­gistratus ad notitiam illorum, quorum interest pro directione et debita respective observatione publicare, circa punctum autem querimoniarum ultimum, nec non de eo: num omnino praefati religiosi praescriptis conditionibus hactenus satisfe­cerint ? uberiorem Consilio huic informationem proximius suppeditare noverit. Datum Posonii ut s. 344. Quaestus cum medicamentis. Conci Cons. die 30. Aug. 1748. (In seq. M. R. ddto 26. Aug. 1748.) Altissima haec ordinatio / seriae pertractationi submittitur. / Maria Theresia etc. Praeter et ultra ea, quae per cives et pharmaco­polas Posonienses, adversus Trencsiniensis et vicinorum Comitatuum incolas cum diversis oleis et medicamentis intra et extra regnum circum vagantes et quaestum exercentes Nobis repraesentata, Fidelitatibus Vestris, sub 2. Julii anni labentis communicavimus, quam graves iterato, et tum publico, cum et fundo contributionali praejudiciosi ejusmodi hominum diversas Europae ditiones per­vagantium exponantur excessus? ex hic advoluta signatura / Nobis recenter submissa plenius informabuntur Fidelitates Vestrae. Penes cujus proinde communicationem, in continuatione priorum Fideli­tatibus Vestris benigne hisce committendum esse duximus: quatenus in verita­tem praeexpositorum suis locis serio inquiri facere, acceptaque genuina super iisdem informatione eandem cum voto et opinione sua, an et quale remedium idcirco ponendum esse censeant, Majestati Nostrae submittere noverint eaedem Fidelitates Vestrae. Datum Viennae ut. s. j/ Colluvies illa, quae cum oleo in diversis Europaeis exterorum quoque Principum ditionibus quaestum exercere permittitur, ex multis jam centenis, si non mille consisteret personis; in dies enim numerus horum augetur, dum ei­dem , tanquam colonias ducturi, potissimum tamen homines vagi, desertores servitii, et id genus otiosi associantur; unde et domestici exemplo horum, a labore desuescunt, vagabundi helluones, seditiosi redduntur. Singuli horum ter et quater per annum ad exteras provincias excurrunt, inter quos ignavi, et re­spective simpliciores vix unum aut alium florenum per unum quadrantem anni, ast factiosi et dolosi 50 et 60. singulis vicibus pro rebus vix trium florenorum summa comparatis, et dorso proprio bajulari consvetis importarent florenos, sessiones suas Regio oneri subjectas desertant, easdem vel jure pignoris a do­minis terrestribus comparant, vel qua desertas usuant, a quibus dominis suis terrestribus redimendae evagationis causa plus, quam dupplicatum censum, Co­mitatui tamen valde parum, ab exstirpaturis autem prorsus nihil praestant, sic igitur culpa horum et conniventia ac patrocinio, propter pinquiorem censum do­minorum terrestrium onus desertorum in statum populosum derivaretur, unde

Next

/
Oldalképek
Tartalom