Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)

Regimen Caroli VI. imperatoris et regis

12 posito, existentis jMiilippus Faber in qualitate Medici praesidiarii suscipi de­beat; tum ob hoc, tum vero ideo et eo magis, quod is praeter militiam, in­colis quoque Varadinensibus et circumjacentibus locis, operam suam medi­cam praestare possit, — in Oppido ibidem de hospitio eidem provideatur. . . . Datum Posonii ut s. 19. Caroli VI. Imp. ac Regis Decretum III. Lex patria die 20. Novemb. 1729. (In sequelam indicti in 17. Maj i 1728. Conventus Regni seu Diaetae.) Caroli VI. Imperatoris et Regis III. Decretum III-um. Nos Carolus VI. etc. . . . Memoriae commendamus tenore praesentium, significantes quibus expe­dit universis: §. 1. Quod cum . . . universis . .. Statibus et Ordinibus Regni nostri Hungáriáé et Partium eidem annexarum, Generalem Congregationem seu Diae­tam, in Liberam Regiamque civitatem nostram Posoniensem pro Feria secunda Sacri Pentecostes, in diem 17-am Mensis Maji anni proxime praeteriti 1728 incidente, clementer indixissemus;... conclusis tandem mutuis Tractatibus, finitaque Diaetali Congregatione, Iidem . . . Status et Ordines . . . exhibuerunt et praesentarunt Majestati nostrae certos Articulos. . . . § 2. Supplicantes . . . quatenus . . . eos . . . ratos, gratos . . . acceptare, approbare et confirmare . . . dignaremur. §. 3. Quorum quidem Articulorum tenor talis est: .V Art. 1—us De gratuitis laboribus. §. 7-us . . .neque ad purgationem Praesidiorum et advectionem Aquae misera plebs adigatur; in quibus enim Magistratus haberentur; bis curam munditiei et sufficientis Aquae habere per se incumberet. i Art. 12-us De ... praecavenda Vinorum Adulteratione. §. 1. Vinorum adulteratione, et per se et per publicam Legem ve­tita; illius cura sedulo habenda erit, ne quaepiam adulterationes Vi­norum a quocunque fiant; et sic in Reos, eatenus comperiendos, pro gravitate negotii exemplariter animadvertendum. §. 2. Caeterum cum existimetur, adulterationes Vinorum, per id etiam praecaveri posse; si coemtio uvarum passarum, in Regno non possessionatis (per consequens Publico, pro casu, quo illis abuterentur, nullam satisfactionem dare queuntibus) sit vetita; liocee Articulo admitti, ut pro con­servatione crediti, convenientes eatenus quoque praecautiones, finita Diaeta in Comitatibus instituantur; ad benignam Allefatae Suae Majestatis ratificationem. Nos itaque . . . Articulos . . . acceptamus, approbamus, roboramus et confirmamus. Datum Viennae ut s. 30. Regulamentum militare. die 6. Aprilis 1730. Nos Carolus etc. etc. Schema demonstrans: qualemnam infra scripti Officiales in plano dislo- cati tam hybernalibus, quam aestivalibus mensibus lignorum habeant orgia­lem obtingentiam:

Next

/
Oldalképek
Tartalom