Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
197 Hinc Fidelitati vestrae hisce benigne committendum esse duximus : quatenus in tam periculosis circumstantiis, ubi nimirum metuendum est, ne contagionis malum in tam notabili regni parte grassans, rursus per totum Regnum diffundatur, omni applicatione in eo esse, ac tam per se, quam et medio comitatensium officialium, quos nimirum idcirco magis aptos et idoneos judicaverit, omnimode in id contendere noverit, ut ubi contagionis malo infecta singula loca praecludi non valent, saltem ipse districtus, in quo talismodi loca sunt sita, seu ejusdem inhabitatores, ab omni cum aliorum extra talem districtum existentiuin locorum et incolarum communicatione sufficienter praeclusi serventur, taliterque adminus illa loca, ad quae idem malum hactenus non penetravit, ab infectione libera ulterius permaneant; et quia tres illae centuriae legionis Ballayrianae, quae trans Tibiscum actu subsistunt, sub dispositione Fidelitatis vestrae aliunde existerent, illas quoque ad avertendam ulteriorem praefati mali extensionem, prout nempe necessarium judicaverit Fidelitas vestra, destinabit et ahibebit; ac medio etiam earundem omnem suspectorum et infectorum cum non infectis et neque suspectis communicationem rigorose arceri faciat. Ad infecta porro loca, pro necessaria subsistentia, uti praemittitur inclusorum, farinam, modalitate praeattacta comparandam, adhibitis eatenus debitis praecautionibus transponi, illamque inter indigos compertos distribui faciat, submittendo demum nobis fidelem connotationem, cui Maramarossiensis et Ugo- csiensis comitatuum loco, ex ea, quantum datum fuerit. Praeterea et medicum, ubi cum praenotatis chirurgis advenerit, eo diriget ac instruet Fidelitas vestra, quo nimirum unus et alter dictorum chirurgorum convenientius dari possit ac debeat. In ordine demum ad majore cum securitate continuandam salis ex Marma- tia beneficio Tibisci devectionem, medio fidelitatis vestrae serio monendus erit Yice-Comes Maramarossiensis comitatus, quatenus idem non minus, quam et reliqui comitatenses officiales salinariis nostris officialibus in exquirendis a contagionis malo liberis ratigeris omnem necessariam et oportunam praebeant assi- stentiam: cum enim sal noster ex Marmatia necessario haberi, et ulterius suppeditari debeat, omnimode invigilandum erit, ne occasione ejus inde devectionis ulterior mali hujus propagatio, seu extensio evenial. Haec, quae in praemissis sunt seriatim deducta, Fidelitas vestra pro suo in promotionem servitii nostri hactenus etiam testato zelo, imo in patriam quoque habito amore, diligenter observabit, ac omni cum exactitudine in effectum deduci faciet ; submissura de tempore in tempus tam nobis medio Regiae Cancellariae nostrae Hungarico-Aulicae, quam et Regio nostro Hungarico Loc. Consilio de praemissorum effectuatione, ac ulterius quoque observato partibus in illis sanitatis statu / accuratas relationes. In reliquo fidelitati vestrae etc. Datum Viennae ut s. ■// Extractus status locorum infectorum, suspectorum, et sub contumacia in I. comitatu Bihariensi existentium a 9-a Julii, usque 16-am ejusdem 1742. oca infecta: I n peste mortui recenter ab exordio in toto infecti Püspöki . 49 211 260 45 Nyimajest . 3 8 11 2 Budur Jaszha . 4 15 19 8 Lunka Sprej . 3 19 22 1 Kimpány . 4 16 20 2 Mézes . — — 12 2 Telek . . 4 9 13 2 Szöllös . 8 — _ 4 Almá s . 4 19 23 Summa 79 380