Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 2 (Budae, 1852)
Regimen Mariae Theresiae imperatricis et regis
193 eo tamen morbo: ut ipse in commissionibus sanitatis ad quas vocabitur, omnibus Regii hujus L. Consilii nostri, et Regiae Camerae nostrae Hungaricae Consiliariis ad eandem venientibus cedere semper debeat, clementer attribuimus, et concessimus. tibus: ex iisdem pleno cum solatio experitur Commissio, hocce malum contagionis ex immensa Dei misericordia medio tempore comitatibui etiam in illis, in quibus ejusdem reliquiae adhuc superfuerant, non tantum magis et magis remisisse, sed et juxta novissimas relationes penitus cessasse. et loca, quae antehac infecta fuerant, partim jam reserata, partim sub contumacia existere, sed et statum sanitatis Principatus Transilvaniae juxta postremaniDomini Comitis Alexandri Károlyi in partibus trans-Tibiscanis Regii in re sanitatis Commissarii sub 20-a nunc transacti mensis datam informationem , et eidem annexam sanitatis Commissionis in dicto Principatu constitutae Relationem in melius mutati, ac in quantum etiam nonnulla ejusdem Principatus loca malo adhuc infecta essent, haec ita conclusa, et vigiliis cincta haberi, ut nullus inde elabi, multo minus ulteriores Partes petere valeat; eas praeterea in passibus limitaneis, et in Regnum hoc ducentibus ex parte memorati Principatus factas esse dispositiones: ut non alter, quam qui passualibus Generalis ibidem commendantis, aut inibi constitutae sanitatis Commissionis provisus est, proficisci admittatur; ac a parte etiam Regni Hungáriáé circa admissionem in nunc dictum Regnum conformia jam per praelibatum dominum Comitem Regium Commissarium di- • sposita haberi. Quae praevio modo constitutae dispositiones, siquidem de tutanda et conservanda publica incolumitate sufficientem Regno huic praebere viderentur securitatem, in comitatibus porro regni hujus divina clementia malum contagionis jam cessasset; hinc ut partium trans-Tibiscanarum plebi jam a quadriennio coarctatae, et omni distractionis beneficio destitutae quodpiam sublevamen accedat, penuriaque inibi gras- sans mitigetur, Suae Sacrae Majestati demisse svadendum esse Commissio haec opinaretur: quatenus partibus in illis, si malum medio tempore, quod Deus clementer avertat, non recrudesceret, publicas annales nundinas celebrari, non absimiliter trajectus in Tybisco adhuc praeclusos reserari clementer admittere dignetur ; prouti idipsum praefatus quoque Dominus Regius Commissarius humillime existimaret, imo memoratarum publicarum nundinarum mox imminente S. Georgii festo Debrecini celebrationem jam admisisset. Caeterum cum Divina favente clementia Regnum hoc in eum brevi statum sanitatis perventurum sit, nt eodem ab omni malo epidemico ex integro depurato, Commissio haec secundum clementer sibi a Sacra Sua Majestate delatum munus circa antevertendum, aut exstingvendum contagionis malum ad operandum non habeat; quia attamen summefata Sua Majestas Regia eandem hanc Commissionem stabilem et duraturam esse benigne voluisset, illamque circa ea cuncta, quae in Rem sanitatis quo-*- quo modo influunt, operaturam constituisset et praecepisset. Hoc vero cessante malo epidemico, occurrerent potius ad Scientiam medicam pertinentia objecta, consequenter per dominum Medicum ad Coinipissionem hanc benigne denominatum tractari , discuti et discerni^ jjer eundem Commissioni huic, et medio hujus , Excelso R. L. Cons, pro faciendis opportunis dispositionibus referri deberent, ad hoc vero taliter tractandum, voto quoque in qualitate pollere deberet, cujus votum nec in praesens in qualitate voti coassidentium dominorum Consiliariorum attendi, et considerari potuit; hinc tum ideo, tum ut a modo imposterum in discutiendo et reprobando facto doctorum et chirurgorum hujatum , horumque vel maxime correctione requisitam activitatem habeat, illi vero erga hunc competente respectu ducantur, demisse censeret Commissio haec, S. Majestati Regiae demisse svaderi: quatenus memoratum medicum Carolum Josephum Perbegh, alioquin Augustae Aulae Suae medicum charactere Consiliarii Sanitatis insignire clementissime dignaretur; uti idipsum in aliis quoque sanitatis Commissionibus usitatum constaret, Et quia ex magistratus civitatis Posoniensis informatione , et eidem annexis doctorum hujatum, signanter Physici dictae civitatis Relationibus, quoad adhibendam curam infirmis defectus irrepsisset, ac ipsos etiam chirurgos ad curandas interni morbi qualitates semet immittere praesumere, Commissio haec observaret, ut proinde publicae hoc quoque in passu saluti consulatur, debiteque prospiciatur, demisse existimaret Commissio haec, apud praedictam civitatem et dominum terrestrem Plagae sub- arcensis ordinandum esse , quatenus chirurgi et omnes non gradnati, sibi tamen do- ctoris titulum, aut operationes vendicantes, a cura infirmis, quoad intrinsecos morbos adhibenda severe inhibeantur. — Cum porro ex statu infirmorum et quali13